Charter Document - 03640418
Charter Number: | 03640418 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book of Furness Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1219 - 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens litteras [] de Sancta Bega et de Lancastre et de Kertmelle Priores salutem in Domino Mandatum Domini Pape suscepimus in hec verba [] Hujus igitur auctoritate mandati partibus in presentia nostra constitutis post labores et expensas utriusque partis lis inter eos mota sub hac pacis forma sopita quievit scilicet quod predicti Abbas et Monachi per testes et instrumenta coram nobis sufficienter monstraverunt quod capella de Haukesset libera debet esse et est sequestrata ab ecclesia de Dalton et hoc idem Capellanus de Daltoun Willelmus nomine ore proprio coram nobis publice confessus est exceptis ii quos dicti Abbas et Conventus solvent annuatim vicario de Daltona qui pro tempore fuerit in festo Sancti Michaelis Et idem Vicarius omnia onera opalia ad dictam capellam pertinentia sustinebit Et idem nihilominus querelas in locis ad predictis capellam pertinentibus emergentes Capitulo presentendas deferente eas sibi sepe dicte capelle capellano Capitulo presentabit Inter hec sciendum quod sepe nominatus Willelmus Capellanus coram nobis publice confessus est quod ea que de decedentibus vel ex oblationibus vel ex testamentis mortuorum seu vivorum ultra fluvium qui appellatur Craik in terre Monachorum commanentium recepit non ex jure debito sed ex deferentium devotione suscepit Preter ea sepe dictus Willelmus Capellanus appellationi a se facte contra prefatos Abbatem et Monachos Furnesii ne atrium memorate capelle ad sepulturam consecraretur renuntiavit et omnes querelas et calumpnias quas adversus prefatam capellam et adversus dictos Abbatem et Monachos videbatur habere publica confessione tanquam injustas irritavit Idem etiam Capellanus omnia onera opalia ad prefatam ecclesiam de Dalton pertinentia sustinebit Idem vero nullas exiget decimas de familiaribus Furnesii qui habitant apud Dunreholm vel quoquo modo extorquere presumet Sane de aliis si qui manserint decimas plene percipiat et de animalibus aliorum si ibi manserint Preterea sepe fati Abbas et Monachos omnes querelas quas adversus memoratum Willelmum Capellanum videbantur habere penitus remiserunt eumque in plenam gratiam suam receperunt Ut autem hec amicabilis compositio perpetuo perseveret presens scriptum tam nostris quam partium sigillis fecimus communiri
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus presens litteras [] de Sancta Bega et de Lancastre et de Kertmelle Priores salutem in Domino Mandatum Domini Pape suscepimus in hec verba []embed Hujus igitur auctoritate mandati partibus in presentia nostra constitutis post labores et expensas utriusque partis lis inter eos mota sub hac pacis forma sopita quievit scilicet quod predicti Abbas et Monachi per testes et instrumenta coram nobis sufficienter monstraverunt quod capella de Haukesset libera debet esse et est sequestrata ab ecclesia de Dalton et hoc idem Capellanus de Daltoun Willelmus nomine ore proprio coram nobis publice confessus est exceptis ii quos dicti Abbas et Conventus solvent annuatim vicario de Daltona qui pro tempore fuerit in festo Sancti Michaelis Et idem Vicarius omnia onera opalia ad dictam capellam pertinentia sustinebit Et idem nihilominus querelas in locis ad predictis capellam pertinentibus emergentes Capitulo presentendas deferente eas sibi sepe dicte capelle capellano Capitulo presentabit Inter hec sciendum quod sepe nominatus Willelmus Capellanus coram nobis publice confessus est quod ea que de decedentibus vel ex oblationibus vel ex testamentis mortuorum seu vivorum ultra fluvium qui appellatur Craik in terre Monachorum commanentium recepit non ex jure debito sed ex deferentium devotione suscepit Preter ea sepe dictus Willelmus Capellanus appellationi a se facte contra prefatos Abbatem et Monachos Furnesii ne atrium memorate capelle ad sepulturam consecraretur renuntiavit et omnes querelas et calumpnias quas adversus prefatam capellam et adversus dictos Abbatem et Monachos videbatur habere publica confessione tanquam injustas irritavit Idem etiam Capellanus omnia onera opalia ad prefatam ecclesiam de Dalton pertinentia sustinebit Idem vero nullas exiget decimas de familiaribus Furnesii qui habitant apud Dunreholm vel quoquo modo extorquere presumet Sane de aliis si qui manserint decimas plene percipiat et de animalibus aliorum si ibi manserint Preterea sepe fati Abbas et Monachos omnes querelas quas adversus memoratum Willelmum Capellanum videbantur habere penitus remiserunt eumque in plenam gratiam suam receperunt Ut autem hec amicabilis compositio perpetuo perseveret presens scriptum tam nostris quam partium sigillis fecimus communiri