Charter Document - 03421335

Charter Document - 03421335


Charter Number: 03421335
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Frater Iohannes permissione divina Cantuar archiepiscopus totius Anglie primas venerabili in Cristo fratri domino Dei gratia London episcopo salutem et sinceram in Domino caritatem Literas domini regis die mercurii proxima post festum sancti Nicholai apud Herford recepimus in hec verba [] Quia igitur regie maiestati tenemur quantum secundum Deum possumus obedire quamvis viarum et temporum et aliorum gravaminum multiplex inportunitas videatur huic negotio plurimum adversari vobis hiis non obstantibus dolentes et inviti in virtute obedientie districtius ut possumus precipiendo mandamus quatinus in forma mandati regii ad prefixos diem et locum venire curetis citantes nihilominus ad hoc ipsum abbates priores ac alios singulis domibus religiosis prefectos exemptos quidem in locis non exemptis si talia habeant et si non habeant per viam aliam efficacem et eodem modo decanos et capitula non exempta pariter et exempta vestre dioecesis ut dictis die et loco compareant ob reverentiam regie maiestatis de expendi entibus rei puplice tracturi Citetis insuper omnes suffraganeos nostre provincie ad hoc ipsum quibus omnibus districte precipimus ut in eadem forma subditos suos in eisdem die et loco faciant convenire quod personis episcoporum eo debet esse facilius quo ut speramus firmiter circa idem tempus electus Herford poterit in eorum presentia favente altissimo consecrari Quid autem feceritis in premissis nos dictis die et loco per vestras patentes literas harum seriem continentes curetis reddere certiores Valete Dat Herford iiii idus Decembris anno domini MCC octagesimo secundo ordinationis nostre quarto

Markups

Names Markup:



Frater Iohannes permissione divina Cantuar archiepiscopus totius Anglie primas venerabili in Cristo fratri domino Dei gratia London episcopo salutem et sinceram in Domino caritatem Literas domini regis die mercurii proxima post festum sancti Nicholai apud Herford recepimus in hec verba []embed Quia igitur regie maiestati tenemur quantum secundum Deum possumus obedire quamvis viarum et temporum et aliorum gravaminum multiplex inportunitas videatur huic negotio plurimum adversari vobis hiis non obstantibus dolentes et inviti in virtute obedientie districtius ut possumus precipiendo mandamus quatinus in forma mandati regii ad prefixos diem et locum venire curetis citantes nihilominus ad hoc ipsum abbates priores ac alios singulis domibus religiosis prefectos exemptos quidem in locis non exemptis si talia habeant et si non habeant per viam aliam efficacem et eodem modo decanos et capitula non exempta pariter et exempta vestre dioecesis ut dictis die et loco compareant ob reverentiam regie maiestatis de expendi entibus rei puplice tracturi Citetis insuper omnes suffraganeos nostre provincie ad hoc ipsum quibus omnibus districte precipimus ut in eadem forma subditos suos in eisdem die et loco faciant convenire quod personis episcoporum eo debet esse facilius quo ut speramus firmiter circa idem tempus electus Herford poterit in eorum presentia favente altissimo consecrari Quid autem feceritis in premissis nos dictis die et loco per vestras patentes literas harum seriem continentes curetis reddere certiores Valete Dat Herford iiii idus Decembris anno domini MCC octagesimo secundo ordinationis nostre quarto