Charter Document - 03422335
Charter Number: | 03422335 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Edwardus [] venerabili in Cristo patri I eadem gratia Cantuar archiepiscopo totiius Angl primati salutem Quia Leuwelinus filius Griffini et complices sui inimici et rebelles nostri totiens temporibus nostris et progenitorum nostrorum regum Angl pacem regni turbarunt et rebellionem suam et malitiam iam resumptam continuare non desistunt animo indurato propter quod negotium quod ad ipsorum malitiam reprimendam iam incepimus de concilio prelatorum procerum et magnatum regni nostri necnon et totius communitatis eiusdem ad presens proponimus ad nostram et totius regni pacem et tranquillitatem perpetuam Domino concedente finaliter terminare comodius et decentius esse perpendimus quod nos et incole terre nostre ad ipsorum malitiam totaliter destruendam pro communi utilitate laboribus et expensis fatigemur hac vice licet onus difficile videatur quam huiusmodi turbatione futuris temporibus cruciari prout tempore nostro et progenitorum nostrorum contigit manifeste vobis mandamus rogantes quatinus suffraganeos vestros et abbates priores ac alios singulis domibus religiosis prefectos necnon et procuratores decanorum et capitulorum ecclesiarum collegiatarum vestre et suffraganeorum vestrorum diocesium venire faciatis coram nobis apud Northampton in octabis sancti Hilarii vel coram fidelibus nostris quos ad hoc duxerimus deputandos et vos eiusdem die et loco interstitis ad audiendam et faciendum ea que pro re puplica vobis et eis super hiis ostendi faciemus et ad prestandum nobis consilium et iuvamen presertim cum vestra sicut aliorum intersit per quod negotium iam inceptum ad laudem et honorem dei et magnificentiama nostre fame ac totius regni nostri et populi pacem et tranquillitatem perpetuam valeamus hac vice prout intendimus feliciter consummare Teste meipso apud Rothelon xxii die Novembris anno regni nostri xi