Charter Document - 03420346
Charter Number: | 03420346 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
R permissione divina London episcopus salutem et sinceram in Domino caritatem Literas reverendi patris domini Roberti Dei gratia Cantuar archiepiscopi totius Angl primatis recepimus in hec verba [] Et vos ipsi quoad vos et subditos vestros hoc ipsum mandatum nostrum similiter observetis Personis quoque ecclesiasticis exemptis infra provinciam nostram existentibus quarum possessiones premissa contingunt seu contingere poterunt in forma prescripta quod absque preiudicio suorum privilegiorum loco et temporibus predictis compareant per vos et alios coepiscopos nostros denuntietis et denuntiari sollicite faciatis sicuti cum aliis participare voluerint fructum qui provenire poterit ex tractatu De die vero receptionis presentium et quid feceritis in premissis ac de nominibus sic citatorum et premunitorum in cedula separata certificatorio vestro annexa conscriptis quatenus ad vos attinet nos dictis die et loco plene et distincte certificetis per vestras patentes literas harum seriem continentes Et ceteris coepiscopis pretactis ut nos similiter de suo facto singuli ad diem sub eadem forma certificent districtius iniungatis Dat apud Chartham iii non Novembris anno domini MCC secundo consecrationis nostre nono
Markups
Names Markup:
R permissione divina London episcopus salutem et sinceram in Domino caritatem Literas reverendi patris domini Roberti Dei gratia Cantuar archiepiscopi totius Angl primatis recepimus in hec verba []embed Et vos ipsi quoad vos et subditos vestros hoc ipsum mandatum nostrum similiter observetis Personis quoque ecclesiasticis exemptis infra provinciam nostram existentibus quarum possessiones premissa contingunt seu contingere poterunt in forma prescripta quod absque preiudicio suorum privilegiorum loco et temporibus predictis compareant per vos et alios coepiscopos nostros denuntietis et denuntiari sollicite faciatis sicuti cum aliis participare voluerint fructum qui provenire poterit ex tractatu De die vero receptionis presentium et quid feceritis in premissis ac de nominibus sic citatorum et premunitorum in cedula separata certificatorio vestro annexa conscriptis quatenus ad vos attinet nos dictis die et loco plene et distincte certificetis per vestras patentes literas harum seriem continentes Et ceteris coepiscopis pretactis ut nos similiter de suo facto singuli ad diem sub eadem forma certificent districtius iniungatis Dat apud Chartham iii non Novembris anno domini MCC secundo consecrationis nostre nono