Charter Document - 03412009

Charter Document - 03412009


Charter Number: 03412009
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1237
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati de Lesnes de Ledes Cantuariensi et Roffensi dioecesibus et Roffensi prioribus salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis abbas et conuentus de Colecestria ordinis Sancti Benedicti quod Magister Willelmus de Lichefeld clericus Londonie super ecclesia de Bercqueia ad eorum monasterium pertinente injuriatur eisdem Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Data Viterbii v Idus Aprilis Pontificatus nostri anno undecimo