Charter Document - 03409311

Charter Document - 03409311


Charter Number: 03409311
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1278
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Edwardus dei gratia rex Anglie dominus Hybern[ie] et dux Aquit[anie] venerabili patri in Cristo R eadem gratia episcopo Sarr salutem Ostensum est nobis ex parte Willelmi le Fulur et Ricardi le Trewe executorum testamenti Iohannis de Badesle defuncti quod quamquam bona sua propria non sufficiant ad solucionem debitorum in quibus Iohannes de Badesle defunctus tenebatur Iohanni le Niwe et Claricie uxori sue et ipsi parati sint de debitis illis ad terminos racionabiles secundum posse suum eisdem satisfacere salvo contenemento suo vos tamen ipsos ad procuracionem predictorum Iohannis et Claricie pro defectu solucionis debitorum illorum denunciastis excommunicatos et ipsorum capcionem a curia nostra procurastis Nos igitur eisdem Willelmo et Ricardo compacientes in hac parte paternitatem vestram in domino requirimus et rogamus quatinus partes vestras erga predictos Iohannem et Clariciam taliter interponere et sinum pietatis et clemencie eisdem Willelmo et Ricardo velitis aperire quod predicti Iohannes et Claricia per interventum nostrum et vestrum terminos racionabiles eisdem debitoribus concedant Teste me ipso apud Wynton iiii die Maii anno regni nostri sexto