Charter Document - 03400311
Charter Number: | 03400311 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Serenissimo principi et domino reverendo domino E dei gratia regi Anglie domino Hybern[ie] et duci Aquit[anie] R eiusdem permissione Sarr ecclesie minister humilis salutem et prosperos semper ac felices ad vota successus Mansuetudinis vestre literas recepimus in hec verba [] Ipsis igitur Willelmo et Ricardo certum diem assignavimus et ad illum predictos Iohannem et Clariciam vocari fecimus ut habito transactu cum eisdem voluntatem vestram prosequeremur in premissis Eisdem vero Iohanne et Claricia ad diem legitime comparentibus iidem Willelmus et Ricardus in latebris sicut et in litigando consueverant supervacuas dilaciones querentes et diffugia non in forma per vos nobis demandata procuratores ad litigand dumtaxat constitutos ad assignatum sibi diem destinarunt sicque per quatuor annos et amplius causam que testamentum dicti defuncti contingit et matrimonium inter predictos Iohannem et Clariciam contractum et confirmatum per fraudes et ambages maliciose protrahentes ad ultimum per falsas suggestiones vobis factas iustum iudicium infringere nituntur seu differre licet ad manus suas de bonis predicti defuncti multo plura devenerint et ante litem inter ipsos et predictos Iohannem et Clariciam inchoatam et in ipsa lite tenuerint ultra que predictis Iohanni et Claricie iusto iudicio sunt condempnati Cum igitur predicti Willelmus et Ricardus sicut et alias dominacioni vestre rescripsimus per quadraginta dies et amplius in excommunicationis sententia claves ecclesie contempnentes incorrigibiles animo permanserint indurato cum ecclesia non habeat ultra quid faciat celsitudinem vestram regiam rogamus quatinus ad reprimendam eorundem rebellium malitiam secularis vestre potestatis brachium secundum regni vestri consuetudinem contra ipsos excercere velitis ut quos dei timor a malo non revocat severitas saltem coherceat discipline temporalis Conservet vos altissimus per tempora diuturna Dat apud Wodeford x kal Iunii anno gratie MCCLXX octavo
Markups
Names Markup:
Serenissimo principi et domino reverendo domino E dei gratia regi Anglie domino Hybern[ie] et duci Aquit[anie] R eiusdem permissione Sarr ecclesie minister humilis salutem et prosperos semper ac felices ad vota successus Mansuetudinis vestre literas recepimus in hec verba []embed Ipsis igitur Willelmo et Ricardo certum diem assignavimus et ad illum predictos Iohannem et Clariciam vocari fecimus ut habito transactu cum eisdem voluntatem vestram prosequeremur in premissis Eisdem vero Iohanne et Claricia ad diem legitime comparentibus iidem Willelmus et Ricardus in latebris sicut et in litigando consueverant supervacuas dilaciones querentes et diffugia non in forma per vos nobis demandata procuratores ad litigand dumtaxat constitutos ad assignatum sibi diem destinarunt sicque per quatuor annos et amplius causam que testamentum dicti defuncti contingit et matrimonium inter predictos Iohannem et Clariciam contractum et confirmatum per fraudes et ambages maliciose protrahentes ad ultimum per falsas suggestiones vobis factas iustum iudicium infringere nituntur seu differre licet ad manus suas de bonis predicti defuncti multo plura devenerint et ante litem inter ipsos et predictos Iohannem et Clariciam inchoatam et in ipsa lite tenuerint ultra que predictis Iohanni et Claricie iusto iudicio sunt condempnati Cum igitur predicti Willelmus et Ricardus sicut et alias dominacioni vestre rescripsimus per quadraginta dies et amplius in excommunicationis sententia claves ecclesie contempnentes incorrigibiles animo permanserint indurato cum ecclesia non habeat ultra quid faciat celsitudinem vestram regiam rogamus quatinus ad reprimendam eorundem rebellium malitiam secularis vestre potestatis brachium secundum regni vestri consuetudinem contra ipsos excercere velitis ut quos dei timor a malo non revocat severitas saltem coherceat discipline temporalis Conservet vos altissimus per tempora diuturna Dat apud Wodeford x kal Iunii anno gratie MCCLXX octavo