Charter Document - 03408352

Charter Document - 03408352


Charter Number: 03408352
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1271 - 1274
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Nunc autem de fratribus laicis et conversis ordinandum est Tales igitur recipiendi sunt ut eorum conversacio sub forma pretaxata sit deo placita et sibi salutifera et predicte domui necessaria et quod propriis manibus possint et velint in secularibus operibus et negociis laborare et fideliter servire Tales inquam recipiantur qui sibi non usurpent dominandi vel magistrandi potestatem set omnimodam in hiis que ad proveccionem domus sine peccato fieri possunt exhibeant serviendi humilitatem Sub regula beati Augustini vivant et proprio renuncient et continencie votum emittant et priori suo fidelem obedienciam promittant et professionem secundum regulam beati Augustini ut predictum est faciant Cum autem aliquis clericus vel laicus fraternitatem domus petens minus adhuc notus vel probatus fuerit per unanimem consensum prioris sororum et fratrum in generalem fraternitatem domus admittatur et expectet per annum vel dimidium vel per aliquod tempus donec de moribus prudencia et perseverancia illius plenius eis constiterit Cum autem satis probatus fuerit coram priore et conventu in pleno capitulo in fratrem recipiatur et regularem habitum suscipiat Frater autem laicus tunica alba et scapulario albo vel capa grisia seu nigra predicto signo in scapulariis eorum impresso induatur et magistro ordinis assignetur ordinem suum addiscat scilicet Confiteor Miserere et De profundis et alia que ad ordinem fratrum laicorum pertinent et quod sacerdoti ad missam sciat honeste et devote servire Ante professionem suam non exeat aliquis frater limites predicte curie nisi de speciali prioris licencia et nisi magna necessitas id exposcat Statuimus etiam quod predicti fratres et conversi horas suas sibi iniunctas omni die devote dicant s[ecundum] quod antiquitus facere consueverunt Tot autem fratres laici et conversi sint in predicta domo quot ad expedienda predicte domus negocia per unanimem consensum prioris sororum et fratrum poterunt sufficere Refeccionem autem suam et omnes liberaciones suas antiquas tam in cibo quam in potu s[ecundum] pondus antiquum et mensuram antiquam et indumenta sua terminis statutis tam fratres quam sorores integre et plene secundum antiquam consuetudinem et domus sue facultatem percipiant Si qui vero de predictis religiosis ex consuetudine superfluis potacionibus vel ebrietati seu detraccioni vacaverint vel rixosi seu contumeliosi fuerint seu inter fratres discordias seminaverint vel aliis crimina falsa imposuerint que probare non possunt si super hoc coram priore et fratribus convicti fuerint vel confessi a communione fratrum et sororum separentur et execucione officii sui priventur quousque super hiis condignam fecerint satisfaccionem et emendam Districte etiam precipimus quod omnes predicti fratres et conversi priori suo subditi sint sicut decet et obedientes et quod precepta sua sibi ab ipso canonice iniuncta facere non recusent set ea sicut fuerit eisdem iniuncta humiliter sine rebellione aliqua exequantur Quicumque autem contra hoc venire presumpserit regulariter puniatur Item districte prohibemus ne aliquis sub regula pretaxata vivens habeat proprium Prior autem habere pot[est] ea que ad communem usum et ea que ad suam pertinent administracionem Si qui vero fratrum vel sororum convicti fuerint habere proprium nisi priori restituant regulariter puniantur Similiter si convictus fuerit aliquis vel aliqua de incontinencia vel si fama incontinencie laboraverit si non disciplinam accipere vel satisfaccionem facere renuerit de communitate expellatur quousque condignam satisfaccionem facere vol[uerit] habens mortuus fuerit in cimiterio cum fratribus et [c]astitatis vot[] sororum aliena negocia contractet nec magnam mutuo pecunie summam accipiat nec de bonis domus magnam summam alicui mutuo tradat quod si fecerit irritum habeatur et inane Sigillum capituli et carte domus capitales repon[antur] sub tribus [clavi]bus quarum unam habeat prior aliam priorissa terciam aliqua persona honesta et discreta de congregacione Nullum vero instrumentum sigillo communi signetur nisi coram omnibus fratribus et sororibus vel saltem coram saniori seu maiori parte congregacionis domi existente Ut autem plenius constare possit de facultatibus domus et de statu eiusdem precipimus quod bis ad minus in anno audiantur compota de omnibus receptis et expensis obedienciar[um] predicte domus vocatis tam fratribus quam sororibus senioribus et discretioribus Insuper precipimus in virtute obediencie ne prior in officii sui execucione proprios motus scilicet rancores vel odia vel affecciones carnales sequatur set sit a deo discretus in precipiend[o] ut sub pretextu debite sibi obediencie subditos suos nequaquam scandalizet nec indebite molestet nec onera importabilia eis inponat set sit misericors delinquentibus salva ordinis disciplina Sermonem sepius per se vel per alium ad instruccionem fratrum et sororum saltem semel vel bis in mense faciat Omnes tam fratres quam sorores signo competenti vocati veniant sine dilacione ad horas suas canonicas Veniant etiam dominicis diebus ad capellam sororum ad capitulum ibidem secundum quod consueverunt negocia domus tracturi Reliquis vero diebus fratres tam clerici quam laici per se in capitulo fratrum clericorum ibique invicem de suis excessibus cum necesse fuerit clamare vel inculpare debent et ad clamores respondere et suos excessus regulariter emendare Sorores vero per se in sua capella coram priore suo vel qui loco suo fuerit cum necesse fuerit hoc idem ut predictum est faciant Ita quod nullus vel nulla in capitulo culpam alterius maliciose defendat set humiliter petendo veniam confiteatur Fratres autem tam clerici quam laici pulsato signo collacionis statim veniant in refector[ium] et sedeant in mensa audientes leccionem cum silencio dum sumunt potum caritatis et postmodum eant ad completorium Post completorium autem aliqua verba nisi utilia et hoc submissa voce prolata non loquantur nisi tantum obedienciar[ius] causa sue obediencie et qui in lecto egritudinis decumbunt quoniam infirmis lex non imponitur set aspersa aqua benedicta post illam orationem que dicitur Preciosa et trinam orationem sine aliquo strepitu eant in dormitorium suum Qui autem habet aliquo eundi necessitatem ante completorium vel saltem ante illam orationem que dicitur Preciosa a priore vel magistro ordinis petat licenciam Tales etiam eligantur et admittantur sacerdotes qui sub priore sciant et possint sufficienter onera illa portare ad que secundum statuta domus et secundum regulam predictam tenentur Item nullus clericus seu laicus admittatur sub aliqua condicione illicita set tantum pro sua honestate vel evidenti domus utilitate Mulieres autem nullo modo in obsequio fratrum admittantur illicite Statuimus etiam ut sentencia Innocencii pape tercii que pro correccione religiosorum fuit facta et inventa quolibet anno in pleno capitulo prout decet recitetur que sequitur in hec verba [] Statuimus etiam quod si prior vel qui loco prioris pro tempore fuerit manifeste remissus vel negligens circa observanciam istorum statutorum et correccionem subditorum exstiterit subditi diocesano episcopo in virtute obediencie hoc denuncient quatinus correccionis seu disposicionis sentenciam iusto iudicio recipiat Nos itaque prenominata statuta in domo predicta de Maydenebradel ab omnibus fratribus et sororibus in virtute obediencie precipimus perpetuis temporibus inviolabiliter observari

Markups

Names Markup:



Nunc autem de fratribus laicis et conversis ordinandum est Tales igitur recipiendi sunt ut eorum conversacio sub forma pretaxata sit deo placita et sibi salutifera et predicte domui necessaria et quod propriis manibus possint et velint in secularibus operibus et negociis laborare et fideliter servire Tales inquam recipiantur qui sibi non usurpent dominandi vel magistrandi potestatem set omnimodam in hiis que ad proveccionem domus sine peccato fieri possunt exhibeant serviendi humilitatem Sub regula beati Augustini vivant et proprio renuncient et continencie votum emittant et priori suo fidelem obedienciam promittant et professionem secundum regulam beati Augustini ut predictum est faciant Cum autem aliquis clericus vel laicus fraternitatem domus petens minus adhuc notus vel probatus fuerit per unanimem consensum prioris sororum et fratrum in generalem fraternitatem domus admittatur et expectet per annum vel dimidium vel per aliquod tempus donec de moribus prudencia et perseverancia illius plenius eis constiterit Cum autem satis probatus fuerit coram priore et conventu in pleno capitulo in fratrem recipiatur et regularem habitum suscipiat Frater autem laicus tunica alba et scapulario albo vel capa grisia seu nigra predicto signo in scapulariis eorum impresso induatur et magistro ordinis assignetur ordinem suum addiscat scilicet Confiteor Miserere et De profundis et alia que ad ordinem fratrum laicorum pertinent et quod sacerdoti ad missam sciat honeste et devote servire Ante professionem suam non exeat aliquis frater limites predicte curie nisi de speciali prioris licencia et nisi magna necessitas id exposcat Statuimus etiam quod predicti fratres et conversi horas suas sibi iniunctas omni die devote dicant s[ecundum] quod antiquitus facere consueverunt Tot autem fratres laici et conversi sint in predicta domo quot ad expedienda predicte domus negocia per unanimem consensum prioris sororum et fratrum poterunt sufficere Refeccionem autem suam et omnes liberaciones suas antiquas tam in cibo quam in potu s[ecundum] pondus antiquum et mensuram antiquam et indumenta sua terminis statutis tam fratres quam sorores integre et plene secundum antiquam consuetudinem et domus sue facultatem percipiant Si qui vero de predictis religiosis ex consuetudine superfluis potacionibus vel ebrietati seu detraccioni vacaverint vel rixosi seu contumeliosi fuerint seu inter fratres discordias seminaverint vel aliis crimina falsa imposuerint que probare non possunt si super hoc coram priore et fratribus convicti fuerint vel confessi a communione fratrum et sororum separentur et execucione officii sui priventur quousque super hiis condignam fecerint satisfaccionem et emendam Districte etiam precipimus quod omnes predicti fratres et conversi priori suo subditi sint sicut decet et obedientes et quod precepta sua sibi ab ipso canonice iniuncta facere non recusent set ea sicut fuerit eisdem iniuncta humiliter sine rebellione aliqua exequantur Quicumque autem contra hoc venire presumpserit regulariter puniatur Item districte prohibemus ne aliquis sub regula pretaxata vivens habeat proprium Prior autem habere pot[est] ea que ad communem usum et ea que ad suam pertinent administracionem Si qui vero fratrum vel sororum convicti fuerint habere proprium nisi priori restituant regulariter puniantur Similiter si convictus fuerit aliquis vel aliqua de incontinencia vel si fama incontinencie laboraverit si non disciplinam accipere vel satisfaccionem facere renuerit de communitate expellatur quousque condignam satisfaccionem facere vol[uerit] habens mortuus fuerit in cimiterio cum fratribus et [c]astitatis vot[] sororum aliena negocia contractet nec magnam mutuo pecunie summam accipiat nec de bonis domus magnam summam alicui mutuo tradat quod si fecerit irritum habeatur et inane Sigillum capituli et carte domus capitales repon[antur] sub tribus [clavi]bus quarum unam habeat prior aliam priorissa terciam aliqua persona honesta et discreta de congregacione Nullum vero instrumentum sigillo communi signetur nisi coram omnibus fratribus et sororibus vel saltem coram saniori seu maiori parte congregacionis domi existente Ut autem plenius constare possit de facultatibus domus et de statu eiusdem precipimus quod bis ad minus in anno audiantur compota de omnibus receptis et expensis obedienciar[um] predicte domus vocatis tam fratribus quam sororibus senioribus et discretioribus Insuper precipimus in virtute obediencie ne prior in officii sui execucione proprios motus scilicet rancores vel odia vel affecciones carnales sequatur set sit a deo discretus in precipiend[o] ut sub pretextu debite sibi obediencie subditos suos nequaquam scandalizet nec indebite molestet nec onera importabilia eis inponat set sit misericors delinquentibus salva ordinis disciplina Sermonem sepius per se vel per alium ad instruccionem fratrum et sororum saltem semel vel bis in mense faciat Omnes tam fratres quam sorores signo competenti vocati veniant sine dilacione ad horas suas canonicas Veniant etiam dominicis diebus ad capellam sororum ad capitulum ibidem secundum quod consueverunt negocia domus tracturi Reliquis vero diebus fratres tam clerici quam laici per se in capitulo fratrum clericorum ibique invicem de suis excessibus cum necesse fuerit clamare vel inculpare debent et ad clamores respondere et suos excessus regulariter emendare Sorores vero per se in sua capella coram priore suo vel qui loco suo fuerit cum necesse fuerit hoc idem ut predictum est faciant Ita quod nullus vel nulla in capitulo culpam alterius maliciose defendat set humiliter petendo veniam confiteatur Fratres autem tam clerici quam laici pulsato signo collacionis statim veniant in refector[ium] et sedeant in mensa audientes leccionem cum silencio dum sumunt potum caritatis et postmodum eant ad completorium Post completorium autem aliqua verba nisi utilia et hoc submissa voce prolata non loquantur nisi tantum obedienciar[ius] causa sue obediencie et qui in lecto egritudinis decumbunt quoniam infirmis lex non imponitur set aspersa aqua benedicta post illam orationem que dicitur Preciosa et trinam orationem sine aliquo strepitu eant in dormitorium suum Qui autem habet aliquo eundi necessitatem ante completorium vel saltem ante illam orationem que dicitur Preciosa a priore vel magistro ordinis petat licenciam Tales etiam eligantur et admittantur sacerdotes qui sub priore sciant et possint sufficienter onera illa portare ad que secundum statuta domus et secundum regulam predictam tenentur Item nullus clericus seu laicus admittatur sub aliqua condicione illicita set tantum pro sua honestate vel evidenti domus utilitate Mulieres autem nullo modo in obsequio fratrum admittantur illicite Statuimus etiam ut sentencia Innocencii pape tercii que pro correccione religiosorum fuit facta et inventa quolibet anno in pleno capitulo prout decet recitetur que sequitur in hec verba []embed Statuimus etiam quod si prior vel qui loco prioris pro tempore fuerit manifeste remissus vel negligens circa observanciam istorum statutorum et correccionem subditorum exstiterit subditi diocesano episcopo in virtute obediencie hoc denuncient quatinus correccionis seu disposicionis sentenciam iusto iudicio recipiat Nos itaque prenominata statuta in domo predicta de Maydenebradel ab omnibus fratribus et sororibus in virtute obediencie precipimus perpetuis temporibus inviolabiliter observari