Charter Document - 03400417

Charter Document - 03400417


Charter Number: 03400417
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

[P]ateat universis quod nos Willelmus dei permissione episcopus Sarum inspeximus quandam compositionem initam inter discretum virum dominum Nicholaum Longespee thesaurarium ecclesie nostre Sarum rectorem ecclesie de Lacok vero sigillo dicti domini Nicholai signatam ex parte una et religiosas dominas dominam Iulianam dei gratia abbatissam monasterii de Lacok et eius conventum ex altera sub eo qui sequitur tenore [] Quam compositionem ratam habentes et acceptam ipsam auctoritate pontificali ad petitionem dictarum partium de consensu decani et capituli ecclesie nostre Sar duximus confirmandam In cuius rei testimonium presentes litteras tam sigilli nostri quam decani et capituli nostri Sarum impressione fecimus communiri Datum apud Sunnyngg tercio decimo kalendas Aprilis anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo et consecrationis nostre secundo

Markups

Names Markup:



[P]ateat universis quod nos Willelmus dei permissione episcopus Sarum inspeximus quandam compositionem initam inter discretum virum dominum Nicholaum Longespee thesaurarium ecclesie nostre Sarum rectorem ecclesie de Lacok vero sigillo dicti domini Nicholai signatam ex parte una et religiosas dominas dominam Iulianam dei gratia abbatissam monasterii de Lacok et eius conventum ex altera sub eo qui sequitur tenore []embed Quam compositionem ratam habentes et acceptam ipsam auctoritate pontificali ad petitionem dictarum partium de consensu decani et capituli ecclesie nostre Sar duximus confirmandam In cuius rei testimonium presentes litteras tam sigilli nostri quam decani et capituli nostri Sarum impressione fecimus communiri Datum apud Sunnyngg tercio decimo kalendas Aprilis anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo et consecrationis nostre secundo