Charter Document - 03400347

Charter Document - 03400347


Charter Number: 03400347
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Reverendo in Cristo patri I divina providentia Cant archiepiscopo totius Anglie primati R permissione eiusdem Sar ecclesie minister humilis salutem et obedientiam tam debitam quam devotam cum reverentia et honore Mandatum vestrum die iovis in crastino translationis beati Thome martiris apud Remmesbur hora vesperarum recepimus sub verbis infrascriptis [] Nos vero mandatis vestris obtemperantes prout decet reverenter decano nostro Sar quod in ecclesia nostra Sar et aliis locis sibi subditis et archidiaconis ecclesie nostre omnibus quod singuli per suos archidiaconatus mandatum huiusmodi cum diligentia exequantur mandavimus sine mora Ceterum religiosi ipsi quasdam decimas de dominico domini de la Sterte in parrochia de Archesfont estimationis circiter quadraginta solidorum percipiunt super quarum titulo ante mandatum vestrum receptum citati fuerunt coram nobis et adhuc super hoc pendet questio Ecclesiam vero aut pensiones seu portiones alias preter decimas istas in nostra diocesi non optinent quas statim mandavimus sequestrari pro eo quod eis taliter excommunicatis ipsas contingere non licet Semper in domino valeatis Dat apud Remmesbur iii idus Iulii anno gratie MCCLXX octogesimo tertio

Markups

Names Markup:



Reverendo in Cristo patri I divina providentia Cant archiepiscopo totius Anglie primati R permissione eiusdem Sar ecclesie minister humilis salutem et obedientiam tam debitam quam devotam cum reverentia et honore Mandatum vestrum die iovis in crastino translationis beati Thome martiris apud Remmesbur hora vesperarum recepimus sub verbis infrascriptis []embed Nos vero mandatis vestris obtemperantes prout decet reverenter decano nostro Sar quod in ecclesia nostra Sar et aliis locis sibi subditis et archidiaconis ecclesie nostre omnibus quod singuli per suos archidiaconatus mandatum huiusmodi cum diligentia exequantur mandavimus sine mora Ceterum religiosi ipsi quasdam decimas de dominico domini de la Sterte in parrochia de Archesfont estimationis circiter quadraginta solidorum percipiunt super quarum titulo ante mandatum vestrum receptum citati fuerunt coram nobis et adhuc super hoc pendet questio Ecclesiam vero aut pensiones seu portiones alias preter decimas istas in nostra diocesi non optinent quas statim mandavimus sequestrari pro eo quod eis taliter excommunicatis ipsas contingere non licet Semper in domino valeatis Dat apud Remmesbur iii idus Iulii anno gratie MCCLXX octogesimo tertio