Charter Document - 03392116

Charter Document - 03392116


Charter Number: 03392116
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Noverint universi quod dominus I Bathon episcopus et Thomas Mauduit [et] Nicholaus Avenel consenserunt in dominum R Sar episcopum W archidiaconum Wyltes et magistrum Eliam de Derham super ordinatione pacis inter eos facienda de ecclesia de Wereminystre et eius advocatione per ipsos videlicet quod quicquid ipsi tres inde ordinaverint unanimiter stabile erit imperpetuum et firmum sic tamen consensit episcopus Bathon quod Ruffinus qui modo eam tenet de dono ipsius eam tenebit tota vita sua sicut modo tenet ita demum etiam consensit si ordinatio que per ipsos tres fiet concorditer confirmata fuerit utrique parti per cartam episcopi decani et capituli Sar et sic nichilominus quod sufficienter caveatur episcopo Bathon et successoribus et canonicis suis quod ordinatio erit stabilis quantum ad predictos Thomam et Nicholaum et heredes eorum et etiam quantum ad heredes et successores Hyllarie de Piro que fuit uxor ipsius Nicholai Quousque autem omnia predicta completa fuerint non tenebitur episcopus stare ordinationi predictorum nec tenebitur ad solutionem pene s[cilicet] centum libr[arum] quam promisit se soluturum si non pareret ordinationi parti sive partibus aliis parere volentibus Uterque etiam predictorum Thomas videlicet et Nicholaus promisit se soluturum pena centum librarum predicto episcopo parere volenti ordinationi si ipse non paruerit Quousque vero predicta ordinatio completa fuerit cessabunt omnes lites tam mote quam movende inter predictos super advocatione prefate ecclesie tam in curia ecclesiastica quam seculari Promisit etiam dominus episcopus Bathon in verbo veritatis quod stabit ordinationi vel quod solvet penam sicut dictum est Et tam Thomas quam Nicholaus iuravit tactis sacrosanctis Ewangeliis quod stabit ordinationi vel solvet episcopo centum libras sicut predictum est Ad huius autem pene solutionem si forte fuerit commissa habebit compulsionem super singulis dictus dominus Sar cui se singuli in hoc subiecerunt appellatione remota renuntiantes privilegio fori tam ecclesiastici quam secularis Reservarunt sibi predicti tres ordinatores potestatem addendi subtrahendi vel mutandi si minus vel aliter scriptum est quam actum Et in huius rei robur et testimonium dicti ordinatores et partes predicte huic scripto sigilla sua apposuerunt Verum cum ordinatio iamdicta non processisset secundum formam eiusdem compromissi nec hoc per aliquem staret et pendente dicta ordinatione contingeret eandem ecclesiam de Wereminystre vacare et iterum super advocatione prefate ecclesie inter partes predictas suborta fuisset contentio tandem dictus dominus Bathon Thomas Mauduit et Nicholaus Avenel et Willelmus filius et heres suus et Hyllarie de Piro quondam uxoris ipsius Nicholai in personam tamen nostram consenserunt et ordinationi nostre in omnibus et per omnia secundum formam suprascripti compromissi se subiecerunt et in forma subscripta []

Markups

Names Markup:



Noverint universi quod dominus I Bathon episcopus et Thomas Mauduit [et] Nicholaus Avenel consenserunt in dominum R Sar episcopum W archidiaconum Wyltes et magistrum Eliam de Derham super ordinatione pacis inter eos facienda de ecclesia de Wereminystre et eius advocatione per ipsos videlicet quod quicquid ipsi tres inde ordinaverint unanimiter stabile erit imperpetuum et firmum sic tamen consensit episcopus Bathon quod Ruffinus qui modo eam tenet de dono ipsius eam tenebit tota vita sua sicut modo tenet ita demum etiam consensit si ordinatio que per ipsos tres fiet concorditer confirmata fuerit utrique parti per cartam episcopi decani et capituli Sar et sic nichilominus quod sufficienter caveatur episcopo Bathon et successoribus et canonicis suis quod ordinatio erit stabilis quantum ad predictos Thomam et Nicholaum et heredes eorum et etiam quantum ad heredes et successores Hyllarie de Piro que fuit uxor ipsius Nicholai Quousque autem omnia predicta completa fuerint non tenebitur episcopus stare ordinationi predictorum nec tenebitur ad solutionem pene s[cilicet] centum libr[arum] quam promisit se soluturum si non pareret ordinationi parti sive partibus aliis parere volentibus Uterque etiam predictorum Thomas videlicet et Nicholaus promisit se soluturum pena centum librarum predicto episcopo parere volenti ordinationi si ipse non paruerit Quousque vero predicta ordinatio completa fuerit cessabunt omnes lites tam mote quam movende inter predictos super advocatione prefate ecclesie tam in curia ecclesiastica quam seculari Promisit etiam dominus episcopus Bathon in verbo veritatis quod stabit ordinationi vel quod solvet penam sicut dictum est Et tam Thomas quam Nicholaus iuravit tactis sacrosanctis Ewangeliis quod stabit ordinationi vel solvet episcopo centum libras sicut predictum est Ad huius autem pene solutionem si forte fuerit commissa habebit compulsionem super singulis dictus dominus Sar cui se singuli in hoc subiecerunt appellatione remota renuntiantes privilegio fori tam ecclesiastici quam secularis Reservarunt sibi predicti tres ordinatores potestatem addendi subtrahendi vel mutandi si minus vel aliter scriptum est quam actum Et in huius rei robur et testimonium dicti ordinatores et partes predicte huic scripto sigilla sua apposuerunt Verum cum ordinatio iamdicta non processisset secundum formam eiusdem compromissi nec hoc per aliquem staret et pendente dicta ordinatione contingeret eandem ecclesiam de Wereminystre vacare et iterum super advocatione prefate ecclesie inter partes predictas suborta fuisset contentio tandem dictus dominus Bathon Thomas Mauduit et Nicholaus Avenel et Willelmus filius et heres suus et Hyllarie de Piro quondam uxoris ipsius Nicholai in personam tamen nostram consenserunt et ordinationi nostre in omnibus et per omnia secundum formam suprascripti compromissi se subiecerunt et in forma subscripta []embed