Charter Document - 03280341
| Charter Number: | 03280341 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Durham 1196-1237 Volume 25 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Provision |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, Feast, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Noverint universi presens scriptum inspecturi quod cum questio esset inter dominum Iocelinus Bathoniensem episcopum ex una parte et dominos Thomam Maudut et Nicholaum Avenel milites ex altera super patronatu ecclesie de Werministr demum partes et Willelmus filius et heres Nicholaum Avenel ex toto ordinationi domini Ricardi Dunelmensis episcopi iuramento huic inde corporaliter prestito se supposuerunt bona fide promittentes quod quicquid idem episcopus inter partes amicabiliter provideret vel arbitrabitur ordinaret inviolabiliter observarent constituta pena centum librarum sterlingorum solvendarum illi parti que dictam provisionem sive ordinationem observaret ab ea parte que eam non observaret ordinatione nihilominus in suo statu remanente dum tamen domino Sarr[esbiriensi] eadem provisio sive ordinatio complaceret Verum quia dominus Dunelmensis melius et consultius fore reputavit si tractatu inter partes habito amicabiliter procederet provisio quam si inter easdem arbitralis interveniret ordinatio adiuncto sibi domino Willelmo de Raleg de consensu partium sic providit quod ius advocationis dicte ecclesie de Werm apud prefatos milites impostorum perpetuo remaneat salva portione triginta marcarum in certis locis assignanda in prebendam Wellensem in parochia eiusdem ecclesie de Werm a domino episcopo Bathoniensi et successoribus suis inperpetuum conferenda clerico quem pro loco et tempore domino Sarr[esbiriensi] episcopo in canonicum Wellensem presentaverit qui quidem clericus a domino Sarr[esbiriensi] episcopo qui pro tempore fuerit recipiet institutionem et canonicam iurabit obedientiam Divina autem onera ordinaria totius ipsius ecclesie clericus vel clerici qui pro tempore a prefatis militibus fuerit presentatus vel presentati et a domino Sarr[esbiriensi] fuerit admissus vel admissi sustinebit vel sustinebunt extraordinariis oneribus inter clericum domini Bathoniensis et rectorem vel rectores ecclesie de Wermenistr pro rata percipiendis Quicquid autem ex novalibus vel ex capellis vel decimis vel aliis undecumque nomine prefate ecclesie acquirendis accreverit rectori vel rectoribus ecclesie de Werm in solidum accrescet nullo ex dictis causis cremento dicto clerico domini Bathoniensis proventuro clerico domini Bathoniensis nihilominus dictam portionem triginta marcarum sine omni cura animarum et onere ordinario inperpetuum optinente Dominus autem Sarr[esbiriensis] episcopus personaliter presens provisionem predictam a domino Dunelmensi factam salvo in omnibus iure dioecesano ratam habuit et acceptavit Domini autem Dunelmensis et Sarresbiriensis episcopio duos clericos fideles et non suspectos a latere suo transmittent qui universas et singulas dicte ecclesie portiones inspicient et diligenter et fideliter estimationem singularum portionum secundum quod poni possunt ad firmam communibus annis per dicte ecclesie parochianos et vicinos discretiores et fide digniores et per capellanos inquirent scribent et describent et quicquid super hiis invenerint litteris suis interclusum et sigillis suis consignatum quam citius poterunt domino Dunelmensi episcopo transmittent Qui quidem episcopus de omnibus dictis portionibus excerpat et extrahet sicut viderit expedire usque ad prefatam summam triginta marcarum secundum predictam estimationem communium annorum estimandam Et in huius rei robur et testimonium predicti domini Ricardus Dunelmensis Robertus Sarr[esbiriensis] Iocelinus Bathoniensis episcopi Thomas Madut Nicholaus Avenel Willelmus filius eius huic scripto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus magistro Willelmo de Merton archidiacono de Berks magistro Henrico Tesson canonico Sar[esbiriensi] magistro Radulpho officiale domini Sarr[esbiriensis] magistro Clemente de Melchebume domino Hereberto filio Mathei Nicholao de Meoles Waltero de Godarvill Godefrido de Skydemor Galfrido de Insula Thome de Altavill et multis aliis Actum Londoni in crastino translationis sancti Thome martiris anno nono domini Gregorii noni
