Charter Document - 03391078
| Charter Number: | 03391078 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus dei gratia abbas et conventus de Becco salutem in domino Noverit universitas vestra quod nos de communi assensu concessimus viris religiosis abbati et conventui de Rad[ing] decimas nostras de Esthenred scilicet de dominico eiusdem manerii et tenentium provenientes cum augmento unius acre frumenti bladate ad firmam tenendum et habendum eisdem monachis et successoribus suis de nobis et successoribus nostris in perpetuum per duas marcas argenti annuatim in festo sancti Michaelis apud manerium nostrum de Waneting solvendas Pro hac autem nostra concessione dicti abbas et conventus de Rad[ing] satisfecerunt pro nobis rectori ecclesie de Esthenred de viginti quinque marcis argenti in quibus tenebamur predicto rectori per compositionem habitam inter nos ex una parte et ipsum rectorem ex altera pro decimis prenominatis Si vero contingat quod absit quod predicti monachi de Rad[ing] ad statutum terminum in solutione dictarum duarum marcarum de predicta firma defecerint licebit nobis et successoribus nostris sine omni contradictione et reclamatione dictas decimas cum omni incremento in manus nostras capere et inde quicquid voluerimus facere Et ne de cetero aliquo malignitatis stimulo hec nostra concessio in posterum valeat infirmari dum tamen bene et fideliter solverint presens scriptum sigillorum nostrorum munimine roboratum dignum duximus confirmandum Actum anno domini MCCXXX
