Charter Document - 03390078
Charter Number: | 03390078 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1229-1262 Volume 36 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1230 - 1231 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document British Library - Egerton MS 3031 (f77v) |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Cartam dilectorum nobis in Cristo abbatis et conventus de Becco inspeximus in hec verba [] Nos igitur quieti commodo et honori dictorum monasteriorum de Rading et de Becco in quibus devotionem et religionis fervorem vigere novimus et florere prospicere cupientes concessionem dictarum decimarum cum augmento predicto monasterio Rading canonice sicut dictum est factam ratam habemus et gratam ipsamque auctoritate pontificali confirmamus statuentes eandem perpetuis temporibus valituram salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra et successorum nostrorum Quare ut robur optineat perpetue firmitatis presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roboravi Dat apud Hort[on] pontificatus nostri anno ii Hiis testibus
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Cartam dilectorum nobis in Cristo abbatis et conventus de Becco inspeximus in hec verba []embed Nos igitur quieti commodo et honori dictorum monasteriorum de Rading et de Becco in quibus devotionem et religionis fervorem vigere novimus et florere prospicere cupientes concessionem dictarum decimarum cum augmento predicto monasterio Rading canonice sicut dictum est factam ratam habemus et gratam ipsamque auctoritate pontificali confirmamus statuentes eandem perpetuis temporibus valituram salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra et successorum nostrorum Quare ut robur optineat perpetue firmitatis presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roboravi Dat apud Hort[on] pontificatus nostri anno ii Hiis testibus