Charter Document - 03391017

Charter Document - 03391017


Charter Number: 03391017
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1232
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et conventui Belli Loci Regis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Pie postulatio voluntatis effectum debet prosequente compleri ut et devocionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat Sicut igitur littere karissimi nostri in Cristo filii Henrico illustris regis Anglie nobis exhibite continebant clare memorie Iohannes rex Anglie pater eius prudenter attendens quod nil suis usibus homo potest utilius applicare quam quod in beneplacitis erogat redemptoris et sciens quod multum valet oracio iustorum assidua et quia oculi domini super iustos et aures ad preces eorum ac per hoc sperans iuvari vestris assiduis orationum suffragiis apud deum pro sua et parentum suorum animarum salute monasterium vestrum adeo magnifice inchoavit quod reliquum huius operis quatuor m marcarum et amplius summam exposcit Quare idem rex prosequens pium propositum patris sui nobis humiliter supplicavit ut cum ad consummationem ipsius dicti monasterii non sufficiant facultates de Sutton et de Inglesham ecclesias et capellam de Cokeswelle cum pertinentiis earundem Sar et Lincoln dioecesum quarum redditus excepta portione vicarii viginti quatuor librarum summam vix excedunt in quibus ius patronatus habetis retinendas in usus proprios vobis et eidem monasterio concedere dignaremur Nos igitur ipsius regis precibus benignum inpercientes assensum vobis et successoribus vestris auctoritate presencium indulgemus ut prefatas ecclesias cum capella et ipsarum pertinentiis cedentibus vel decedentibus rectoribus earundem in usus proprios retinere valeatis provisoque quod ipsis ecclesiis per ydoneos vicarios serviatur ne debito divinorum obsequio fraudentur ac reservata eis de ipsarum proventibus congrua porcione ad debita procurationum episcoporum et archidiaconorum onera subeunda in aliis dioecesani episcopi iure salvo Nulli ergo omnino hominum hanc nostre concessionis paginam infringere vel ei ausu temerario liceat contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Data Anagnie nono kalendas Octobris pontificatus nostri anno sexto