Charter Document - 03390017

Charter Document - 03390017


Charter Number: 03390017
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R divina miseratione Sar episcopus salutem in auctore salutis Sic religiosorum tuicio ac profectus nostris curis incumbit ut tamen animarum parochialium regimen et salutem nullatenus incurie relinquamus Oportet enim sic illa facere et hec non omittere ut nec ista cedant istis in dispendium nec illa cum nostre negligencie periculo parent istis defectum Hinc est quod universitati vestre duximus intimandum quod vacantibus in diocesi nostra de Inglesham et de Cokeswelle parochialibus ecclesiis dilecti nobis in Cristo viri religiosi abbas et conventus Belli Loci Regis Cisterciensis ordinis Winton diocesis ad quos ius patronatus in predictis ecclesiis pertinebat nobis domini pape privilegium porrexerunt supplicantes ut illius privilegii tenorem attenderemus et eos eius gaudere faceremus effectum Fuit autem memoratum privilegium in hec verba conceptum [] Hiis itaque omnibus diligenter inspectis et consideratis salvis omnibus privilegiis predictorum abbatis et conventus Belli Loci regis non obstantibus huic ordinationi de consilio et consensu capituli Sar et ipsorum abbatis et conventus assensu de prefatis ecclesiis ordinandum duximus in hunc modum Videlicet quod omnes oventiones et oblationes debite vel voluntarie que offerentur in predicta ecclesia de Inglesham et omnes minute decime et quatuor virgate terre cum pertinenciis suis pertinentes ad ecclesiam memoratam et decima de feno parochie illius cum prato quodam quod dicitur Chercheham et quedam crofta que pertinet ad mesuagium vicarii et duo quarteria frumenti et duo ordei et duo avene singulis annis infra octabas sancti Martini solvenda ab abbate et conventu Belli Loci Regis hec omnia predicta cedant vicario qui suo tempore fuerit in dicta ecclesia constitutus percipienda habenda et tenenda iure vicarie parochialis ecclesie de Inglesham in perpetuum integre et quiete Cetera autem omnia tam in decimis garbarum bladi et leguminum cum mesuagiis que quondam fuerunt persone de Inglesham quam in piscariis et molendinis preter mesuagium vicario superius assignatum cedant in proprios usus et liberos predictorum abbatis et conventus Belli Loci Regis cum quodam prato quod dicitur Blecheham iure personatus percipienda habenda et tenenda libere integre in perpetuum et quiete De ecclesia autem de Cokeswelle per ordinationem memoratam sic provisum est ut omnes ovenciones vel oblaciones debite et voluntarie que offerentur in ecclesia de Cokeswelle cum minutis decimis et omnes decime feni de villinagio dicte parochie et una crofta de dominico abbatis et conventus ad australem partem proxima cimiterio ecclesie de Cokeswell quam Willelmus capellanus quondam tenere consuevit et octava pars decime garbarum singulis annis percipiend de omnibus terris quarum decimas possedit dicta ecclesia tempore magistri Willelmi de Bodeham proximi rectoris ipsius ecclesie et quadraginta solidi singulis annis a predictis abbate et conventu infra octabas sancti Michaelis solvendi et pastura ad viginti oves pascendas in communi pastura rusticorum eiusdem parochie cedant vicario qui fuerit suo tempore in dicta ecclesia institutus percipienda habenda et tenenda iure vicarie parochialis ecclesie de Cokeswelle in perpetuum integre et quiete Cetera autem omnia tam in decimis garbarum bladi quam leguminum cum quodam tenente unam dimidiam hydam terre que pertinet ad ecclesiam cedant in usus proprios et liberos predictorum abbatis et conventus percipienda habenda et tenenda iure personatus libere integre in perpetuum et quiete Verum ipsi vicarii qui suis temporibus in predictis ecclesiis fuerint constituti sustinebunt omnia onera tam episcopalia quam archidiaconalia debita et consueta a quibus ipsi abbas et conventus semper erunt inmunes Nos autem collaciones predictarum vicariarum nobis et successoribus nostris in perpetuum retinemus Ad maiorem autem cautelam duo scripta secundum presentem formam concepta et in perpetuum in suo robore valitura scribi fecimus et sigillo nostro una cum sigillo capituli Sar et cum sigillo abbatis sepedicti fecimus muniri Et unum penes capitulum Sar et aliud penes conventum Belli Loci Regis servetur Dat anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio idus Februarii

Markups

Names Markup:



Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R divina miseratione Sar episcopus salutem in auctore salutis Sic religiosorum tuicio ac profectus nostris curis incumbit ut tamen animarum parochialium regimen et salutem nullatenus incurie relinquamus Oportet enim sic illa facere et hec non omittere ut nec ista cedant istis in dispendium nec illa cum nostre negligencie periculo parent istis defectum Hinc est quod universitati vestre duximus intimandum quod vacantibus in diocesi nostra de Inglesham et de Cokeswelle parochialibus ecclesiis dilecti nobis in Cristo viri religiosi abbas et conventus Belli Loci Regis Cisterciensis ordinis Winton diocesis ad quos ius patronatus in predictis ecclesiis pertinebat nobis domini pape privilegium porrexerunt supplicantes ut illius privilegii tenorem attenderemus et eos eius gaudere faceremus effectum Fuit autem memoratum privilegium in hec verba conceptum []embed Hiis itaque omnibus diligenter inspectis et consideratis salvis omnibus privilegiis predictorum abbatis et conventus Belli Loci regis non obstantibus huic ordinationi de consilio et consensu capituli Sar et ipsorum abbatis et conventus assensu de prefatis ecclesiis ordinandum duximus in hunc modum Videlicet quod omnes oventiones et oblationes debite vel voluntarie que offerentur in predicta ecclesia de Inglesham et omnes minute decime et quatuor virgate terre cum pertinenciis suis pertinentes ad ecclesiam memoratam et decima de feno parochie illius cum prato quodam quod dicitur Chercheham et quedam crofta que pertinet ad mesuagium vicarii et duo quarteria frumenti et duo ordei et duo avene singulis annis infra octabas sancti Martini solvenda ab abbate et conventu Belli Loci Regis hec omnia predicta cedant vicario qui suo tempore fuerit in dicta ecclesia constitutus percipienda habenda et tenenda iure vicarie parochialis ecclesie de Inglesham in perpetuum integre et quiete Cetera autem omnia tam in decimis garbarum bladi et leguminum cum mesuagiis que quondam fuerunt persone de Inglesham quam in piscariis et molendinis preter mesuagium vicario superius assignatum cedant in proprios usus et liberos predictorum abbatis et conventus Belli Loci Regis cum quodam prato quod dicitur Blecheham iure personatus percipienda habenda et tenenda libere integre in perpetuum et quiete De ecclesia autem de Cokeswelle per ordinationem memoratam sic provisum est ut omnes ovenciones vel oblaciones debite et voluntarie que offerentur in ecclesia de Cokeswelle cum minutis decimis et omnes decime feni de villinagio dicte parochie et una crofta de dominico abbatis et conventus ad australem partem proxima cimiterio ecclesie de Cokeswell quam Willelmus capellanus quondam tenere consuevit et octava pars decime garbarum singulis annis percipiend de omnibus terris quarum decimas possedit dicta ecclesia tempore magistri Willelmi de Bodeham proximi rectoris ipsius ecclesie et quadraginta solidi singulis annis a predictis abbate et conventu infra octabas sancti Michaelis solvendi et pastura ad viginti oves pascendas in communi pastura rusticorum eiusdem parochie cedant vicario qui fuerit suo tempore in dicta ecclesia institutus percipienda habenda et tenenda iure vicarie parochialis ecclesie de Cokeswelle in perpetuum integre et quiete Cetera autem omnia tam in decimis garbarum bladi quam leguminum cum quodam tenente unam dimidiam hydam terre que pertinet ad ecclesiam cedant in usus proprios et liberos predictorum abbatis et conventus percipienda habenda et tenenda iure personatus libere integre in perpetuum et quiete Verum ipsi vicarii qui suis temporibus in predictis ecclesiis fuerint constituti sustinebunt omnia onera tam episcopalia quam archidiaconalia debita et consueta a quibus ipsi abbas et conventus semper erunt inmunes Nos autem collaciones predictarum vicariarum nobis et successoribus nostris in perpetuum retinemus Ad maiorem autem cautelam duo scripta secundum presentem formam concepta et in perpetuum in suo robore valitura scribi fecimus et sigillo nostro una cum sigillo capituli Sar et cum sigillo abbatis sepedicti fecimus muniri Et unum penes capitulum Sar et aliud penes conventum Belli Loci Regis servetur Dat anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio idus Februarii