Charter Document - 03390072

Charter Document - 03390072


Charter Number: 03390072
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1230
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Literas bone memorie Iocelini quondam Sarisbirien episcopi predecessoris nostri non cancellatas non abolitas nec in aliqua sua parte vitiatas inspeximus quarum tenor talis existit [] Quia vero sigillum eiusdem predecessoris nostri ipsis literis appensum pre nimia vetustate incipiebat in parte consumi ex parte dilectorum filiorum religiosorum virorum abbatis et conventus de Nottel fuit nobis humiliter supplicatum quod literas ipsas innovari et sub sigillo nostro exemplari faceremus quorum precibus annuentes has literas nostras sibi fieri fecimus patentes quibus sigillum nostrum apponi fecimus ad memoriam futurorum Nolumus tamen quod per innovationem huiusmodi aliquid iuris in hiis que in dictis literis continentur ipsis accrescat ultra quod beneficio eorundem eis adquisitum est in presenti Dat apud Wodeforde quinto idus Ianuarii pontificatus nostri anno primo

Markups

Names Markup:



Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Literas bone memorie Iocelini quondam Sarisbirien episcopi predecessoris nostri non cancellatas non abolitas nec in aliqua sua parte vitiatas inspeximus quarum tenor talis existit []embed Quia vero sigillum eiusdem predecessoris nostri ipsis literis appensum pre nimia vetustate incipiebat in parte consumi ex parte dilectorum filiorum religiosorum virorum abbatis et conventus de Nottel fuit nobis humiliter supplicatum quod literas ipsas innovari et sub sigillo nostro exemplari faceremus quorum precibus annuentes has literas nostras sibi fieri fecimus patentes quibus sigillum nostrum apponi fecimus ad memoriam futurorum Nolumus tamen quod per innovationem huiusmodi aliquid iuris in hiis que in dictis literis continentur ipsis accrescat ultra quod beneficio eorundem eis adquisitum est in presenti Dat apud Wodeforde quinto idus Ianuarii pontificatus nostri anno primo