Charter Document - 03390027

Charter Document - 03390027


Charter Number: 03390027
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1232
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Nos autem ea qua decuit devotione apostolico cupientes parere mandato partibus convocatis aliquantum in prefati negotii prosecutione processimus Demum habito super hoc cum dilecto filio magistro Willelmo archidiacono Bercshir diligenti tractatu sic ordinando statuimus Videlicet ut homines de Cotes cimiterium habeant in quo suorum sepeliantur corpora defunctorum ita tamen quod quicquid emolumenti temporalis quocumque titulo ex tali provenerit sepultura matrici ecclesie de Scriveham fideliter reservetur et ad eandem per capellanum de Chotes deferatur qui eidem ecclesie super premissis et aliis fidelitatem prestet et obedientiam promittet canonicam Dicti autem homines de Chotes ipsam ecclesiam de Scriveham saltem duobus festis anni videlicet in festo sancti Andree apostoli et in festo dedicationis ipsius ecclesie corporaliter visitabunt et in signum subiectionis nomine capelle sue de Chotes censum duorum solidorum eidem ecclesie ipso die dedicationis persolvent Statuimus etiam quod per istius cimiterii assignationem nichil oneris cedat matrici ecclesie de Schriveh[am] ita ut nec episcopus nec archidiaconus qui pro tempore fuerint hiis que sibi ratione iuris episcopalis vel archidiaconalis competere possint quicquam sibi in dicta capella velud in matrice ecclesia vendicent vel eidem quasi insignia matricis ecclesie habenti novi oneris quicquam imponant Similiter nec abbas nec conventus Cyrenc vel vicarius qui pro tempore fuerit in ecclesia de Schriveh[am] eo pretextu sumptus inconsuetos facere compellantur Quod si a nobis vel ab archidiacono Berk vel ab aliquo nostrorum vel eiusdem archidiaconi successorum a dicta capella tanquam a matrice ecclesia contra providum dicte ordinationis statum aliquid fuerit cum effectu exactum dicti homines eorumque successores abbati et conventui Cyrencest et vicario de Schriveh[am] qui pro tempore fuerit ad interesse tenebuntur Ad quod et ad alia omnia predicta pro se et pro suis successoribus quantum in ipsis est fideliter observanda ipsi se obligaverunt corporaliter prestito sacramento Ut autem dicti statuti tenor in perpetuum illesus et illibatus existat presens instrumentum super premissis confectum nostri et dilecti filii archidiaconi memorati sigillorum munimine fecimus roborari Hiis testibus magistro Thoma de Warwik Gileberto de Stapelbrig can[onicis] Sar Ricardo de Midelton capellano Galfrido de Bedeford Galfrido de Otteford Iohanne de Stroda clericis nostris et aliis Dat apud Remesbir per manum Walteri de la Wyl capellani nostri xiiii kl Iulii pontificatus nostri anno quarto

Markups

Names Markup:



Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Nos autem ea qua decuit devotione apostolico cupientes parere mandato partibus convocatis aliquantum in prefati negotii prosecutione processimus Demum habito super hoc cum dilecto filio magistro Willelmo archidiacono Bercshir diligenti tractatu sic ordinando statuimus Videlicet ut homines de Cotes cimiterium habeant in quo suorum sepeliantur corpora defunctorum ita tamen quod quicquid emolumenti temporalis quocumque titulo ex tali provenerit sepultura matrici ecclesie de Scriveham fideliter reservetur et ad eandem per capellanum de Chotes deferatur qui eidem ecclesie super premissis et aliis fidelitatem prestet et obedientiam promittet canonicam Dicti autem homines de Chotes ipsam ecclesiam de Scriveham saltem duobus festis anni videlicet in festo sancti Andree apostoli et in festo dedicationis ipsius ecclesie corporaliter visitabunt et in signum subiectionis nomine capelle sue de Chotes censum duorum solidorum eidem ecclesie ipso die dedicationis persolvent Statuimus etiam quod per istius cimiterii assignationem nichil oneris cedat matrici ecclesie de Schriveh[am] ita ut nec episcopus nec archidiaconus qui pro tempore fuerint hiis que sibi ratione iuris episcopalis vel archidiaconalis competere possint quicquam sibi in dicta capella velud in matrice ecclesia vendicent vel eidem quasi insignia matricis ecclesie habenti novi oneris quicquam imponant Similiter nec abbas nec conventus Cyrenc vel vicarius qui pro tempore fuerit in ecclesia de Schriveh[am] eo pretextu sumptus inconsuetos facere compellantur Quod si a nobis vel ab archidiacono Berk vel ab aliquo nostrorum vel eiusdem archidiaconi successorum a dicta capella tanquam a matrice ecclesia contra providum dicte ordinationis statum aliquid fuerit cum effectu exactum dicti homines eorumque successores abbati et conventui Cyrencest et vicario de Schriveh[am] qui pro tempore fuerit ad interesse tenebuntur Ad quod et ad alia omnia predicta pro se et pro suis successoribus quantum in ipsis est fideliter observanda ipsi se obligaverunt corporaliter prestito sacramento Ut autem dicti statuti tenor in perpetuum illesus et illibatus existat presens instrumentum super premissis confectum nostri et dilecti filii archidiaconi memorati sigillorum munimine fecimus roborari Hiis testibus magistro Thoma de Warwik Gileberto de Stapelbrig can[onicis] Sar Ricardo de Midelton capellano Galfrido de Bedeford Galfrido de Otteford Iohanne de Stroda clericis nostris et aliis Dat apud Remesbir per manum Walteri de la Wyl capellani nostri xiiii kl Iulii pontificatus nostri anno quarto