Charter Document - 03387061
| Charter Number: | 03387061 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1251 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Frater Rodolfus dictus abbas Altecumbe Cisterciensis ordinis universis presentes litteras inspecturis salutem in domino Iesu Cristo Universitati vestre per presentes litteras facimus manifestum quod nos fratri Iohanni priori claustrali Altecumbe et fratri Thome eius socio dedimus licentiam apud Senonensem civitatem et perhibendi testimonium et iurandi in causa matrimoniali quam movent et intendunt movere [] illustris vir rex Anglie et regina contra [] illustrem reginam Castelle coram venerabili patre [] Herefordensi episcopo iudice a domino papa delegato et vice sui college gerente tam super citationem quam super aliis que possunt ad dictam causam modo aliquo pertinere In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine communimus Datum die lune post Letare Ierusalem anno domini MCCLI
