Charter Document - 03380098

Charter Document - 03380098


Charter Number: 03380098
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1251
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Walterus dei gratia Eboracensis archiepiscopus Anglie primas et Petrus eadem gratia Herefordensis episcopus iudices a domino papa delegati discreto viro [] preposito Beverlaci salutem in domino sinceram Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati vobis mandamus citare peremptorie per vos vel per alium coram nobis apud Senonensem civitatem in Burgundia in ecclesia beati Stephani in octabis festi beati Gregorii proximo venturi predictum dominum regem Anglie et predictam dominam reginam Anglie natam nobilis viri [] comitis Provincie ut per procuratores idoneos compareant si viderit expedire ad procedendum in causa matrimoniali predicta quantum exegerit ordo iuris et dictaverit calculus rationis Hanc autem diem peremptorie assignamus et locum congruum ut parcamus partium laboribus et expensis Parti vero dicte Regine Castelle citationem duximus intimandam et ipsam ad dictam diem et locum citavimus ne de contingentibus aliquid obmittamus Datum anno domini MCCLI mense Iulii Reddite litteras cum appositione sigilli vestri mandato nostro executo

Markups

Names Markup:



Walterus dei gratia Eboracensis archiepiscopus Anglie primas et Petrus eadem gratia Herefordensis episcopus iudices a domino papa delegati discreto viro [] preposito Beverlaci salutem in domino sinceram Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati vobis mandamus citare peremptorie per vos vel per alium coram nobis apud Senonensem civitatem in Burgundia in ecclesia beati Stephani in octabis festi beati Gregorii proximo venturi predictum dominum regem Anglie et predictam dominam reginam Anglie natam nobilis viri [] comitis Provincie ut per procuratores idoneos compareant si viderit expedire ad procedendum in causa matrimoniali predicta quantum exegerit ordo iuris et dictaverit calculus rationis Hanc autem diem peremptorie assignamus et locum congruum ut parcamus partium laboribus et expensis Parti vero dicte Regine Castelle citationem duximus intimandam et ipsam ad dictam diem et locum citavimus ne de contingentibus aliquid obmittamus Datum anno domini MCCLI mense Iulii Reddite litteras cum appositione sigilli vestri mandato nostro executo