Charter Document - 03380041
Charter Number: | 03380041 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1234-1275 Volume 35 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Noverint universi presentem paginam inspecturi quod nos Petrus dei gratia Hereford episcopus et Iohannes Maunsell prepositus Beverlaci procuratores et nuntii domini Henrici dei gratia illustris regis Anglie domini Hibernie ducis Normannie Aquitanie et comitis Andegavie literas dicti domini regis recepimus in hec verba [] Nos vero supradicti Petrus dei gratia episcopus Herefordensis et Iohannes Mansell prepositus Beverlaci procuratores et nuntii sepe fati domini regis Anglie iuravimus in animam eiusdem domini regis Anglie quod idem rex et heredes sui universa et singula superius annotata bene et integre et fideliter inperpetuum observabunt In cuius rei testimonium presentem cartam sigillis nostris appendentibus premunitam sepe fato domino regi Castelle et Legionis duximus concedendam Facta apud Tolletum secundo kalendas Aprilis anno domini MCCL quarto
Markups
Names Markup:
Noverint universi presentem paginam inspecturi quod nos Petrus dei gratia Hereford episcopus et Iohannes Maunsell prepositus Beverlaci procuratores et nuntii domini Henrici dei gratia illustris regis Anglie domini Hibernie ducis Normannie Aquitanie et comitis Andegavie literas dicti domini regis recepimus in hec verba []embed Nos vero supradicti Petrus dei gratia episcopus Herefordensis et Iohannes Mansell prepositus Beverlaci procuratores et nuntii sepe fati domini regis Anglie iuravimus in animam eiusdem domini regis Anglie quod idem rex et heredes sui universa et singula superius annotata bene et integre et fideliter inperpetuum observabunt In cuius rei testimonium presentem cartam sigillis nostris appendentibus premunitam sepe fato domino regi Castelle et Legionis duximus concedendam Facta apud Tolletum secundo kalendas Aprilis anno domini MCCL quarto