Charter Document - 03380011

Charter Document - 03380011


Charter Number: 03380011
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus dei gratia Herefordensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos cartam bone memorie domini H Folyot predecessoris nostri inspexisse in hec verba [] Nos igitur prescriptam donationem et concessionem ratam et gratam habentes eam divine pietatis intuitu confirmavimus salva competenti vicaria ad sustentationem vicarii ibidem servituri usque ad valentiam centum solidorum secundum estimationem bonorum virorum taxanda Dicti vero abbas et conventus omnia onera episcopalia et archidiaconalia et ad ipsam ecclesiam spectantia in reparatione cancelli et librorum sustinebunt Ut autem hec nostra confirmatio in perpetuum rata permaneat presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno domini MCC tricesimo sexto mense octobris

Markups

Names Markup:



Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus dei gratia Herefordensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos cartam bone memorie domini H Folyot predecessoris nostri inspexisse in hec verba []embed Nos igitur prescriptam donationem et concessionem ratam et gratam habentes eam divine pietatis intuitu confirmavimus salva competenti vicaria ad sustentationem vicarii ibidem servituri usque ad valentiam centum solidorum secundum estimationem bonorum virorum taxanda Dicti vero abbas et conventus omnia onera episcopalia et archidiaconalia et ad ipsam ecclesiam spectantia in reparatione cancelli et librorum sustinebunt Ut autem hec nostra confirmatio in perpetuum rata permaneat presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno domini MCC tricesimo sexto mense octobris