Charter Document - 03371163

Charter Document - 03371163


Charter Number: 03371163
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1209
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Wigorn et dilectis filiis abbati de Persour et priori Wigorn Wigorn diocesis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte H de Warwyk fuit coram nobis propositum quod cum inter magistrum Hilarium clericum suum ex una parte et priorem et canonicos de Kenell ex altera super vicaria ecclesie de Brayles coram venerabili fratre nostro Hereford episcopoa et eius coniudicibus delegatis questio tractaretur iidem iudices post appellationem ad nos legitime interpositam iniquam tulerunt sententiam contra ipsum Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus de appellatione legitime cognoscentes sententiam ipsam confirmare vel infirmare sicut iustum fuerit appellatione remota curetis Quod si non omnes [] Dat Laterani xv kal Maii pontificatus nostri anno xi