Charter Document - 03370163
Charter Number: | 03370163 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Recitation |
Date: | 1214 - 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis W Dei gratia Wigorn episcopus G abbas de Persorr et S prior Wigorn salutem in Domino Mandatum domini pape in hec verba suscepimus [] Huius igitur auctoritate mandati partibus coram nobis constitutis cum nobis sufficienter constaret predictam sententiam per omnia rite latam a predictis iudicibus scilicet Herefford episcopo et eius coniudicibus ponderatis cause meritis et ordine iuris per omnia observato de consilio virorum prudentium auctoritate apostolica qua fungebamur dictam sententiam approbavimus et confirmavimus nobili viro H comiti de Warwyk perpetuum silentium imponentes ne predictos priorem et canonicos de Kenell infuturum molestare presumat super iure patronatus ecclesie de Brayles vel super portione eiusdem ecclesie quam I bone memorie quondam Wigorn episcopus eis in usus proprios convertendam indulsit et confirmavit et ne presentationem predictorum prioris et canonicorum ad vicariam prefate ecclesie de Brayles unquam de cetero impedire presumat presertim cum dictus comes per Robertum Macrum senescallum suum quem procuratorem suum per literas ratihabitionis patentes in predicta causa constituerat remiserit et quietum clamaverit totum ius patronatus quod in predicta ecclesia de Brayles sibi vendicaverat Ne igitur que coram nobis legitime diffinita sunt in recidivam deveniant contentionem []
Markups
Names Markup:
Universis W Dei gratia Wigorn episcopus G abbas de Persorr et S prior Wigorn salutem in Domino Mandatum domini pape in hec verba suscepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati partibus coram nobis constitutis cum nobis sufficienter constaret predictam sententiam per omnia rite latam a predictis iudicibus scilicet Herefford episcopo et eius coniudicibus ponderatis cause meritis et ordine iuris per omnia observato de consilio virorum prudentium auctoritate apostolica qua fungebamur dictam sententiam approbavimus et confirmavimus nobili viro H comiti de Warwyk perpetuum silentium imponentes ne predictos priorem et canonicos de Kenell infuturum molestare presumat super iure patronatus ecclesie de Brayles vel super portione eiusdem ecclesie quam I bone memorie quondam Wigorn episcopus eis in usus proprios convertendam indulsit et confirmavit et ne presentationem predictorum prioris et canonicorum ad vicariam prefate ecclesie de Brayles unquam de cetero impedire presumat presertim cum dictus comes per Robertum Macrum senescallum suum quem procuratorem suum per literas ratihabitionis patentes in predicta causa constituerat remiserit et quietum clamaverit totum ius patronatus quod in predicta ecclesia de Brayles sibi vendicaverat Ne igitur que coram nobis legitime diffinita sunt in recidivam deveniant contentionem []