Charter Document - 03371145

Charter Document - 03371145


Charter Number: 03371145
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1201
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri Wygorn episcopo et dilectis filiis abbati de Bordesl et priori Wygorn salutem et apostolicam benedictionem Oblata nobis dilecti filii W de Fornell clerici rectoris ecclesie de Brimesgrave conquestio patefecit quod E et I et quidam alii de parochianis eiusdem ecclesie decimas de laboribus suis contra iustitiam detinent et dicto W reddere contradicunt Cum igitur decime tributa sint egentium animarum et ecclesiis debeantur discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus parachianos prefatos ad iamdictas decimas ecclesie memorate cum integritate debita persolvendas monitione premissa per censuram ecclesiasticam sicut iustum fuerit appellatione postposita compellatis nullis litteris veritati et iustitie preiudicium facientibus sique fuerint a sede apostolica impetrate Quod si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Datum Lateran xiiii kal Martii pontificatus nostri anno tertio