Charter Document - 03370145
Charter Number: | 03370145 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1201 - 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum indentatum pervenerit M Dei gratia Wygorn ecclesie minister W eadem gratia abbas de Bordesl et P prior Wygorn salutem in vero salutari Mandatum domini pape Innocentii tertii in hec verba suscepimus [] Constitutus igitur coram nobis predicto W clerico et Rogero de Lenz milite quem idem W coram nobis traxit in causam autoritate predicti mandati post multas rationes et allegationes hinc inde propositas tandem controversia inter eos habita in hunc modum amicabili fine quievit videlicet quod prenominatus W concessit memorato R militi habere capellanum qui divina celebret in capella eius de Chadewiz ita tamen quod eundem capellanum presentet predicto W qui de indempnitate matricis ecclesie sue de Brymesgrave et sua corporale prestet sacramentum Concessit etiam predictus W eidem capellano ad eius sustentationem omnes minutas decimas de domo ipsius R militis et quasdam decimas garbarum de dominio ipsius R pro duobus solidis et dimidii libra thuris solvendis annuatim per manum eiusdem capellani matrici ecclesie de Brymesgrave ad duos terminos scilicet ad Natale domini xii denarios et ad Natale sancti Iohannis Baptiste xii denarios et dimidiam libram thuris Dominium vero de quo capellanus debet habere decimas garbarum hoc est campus quidam qui iacet citra domum ipsius R cuius longitudo est a via de Buleford usque ad veterem aulam latitudo vero in superiori capite est a veteri aula usque ad sichettum de Haliwell in medio vero a terra Thome Rupe usque ad Salewarpe in superiori vero capite a terra Edit de Sudwude usque ad Bulford et una acra terre super montem de Bulehull inter terram Ricardi Revell et terram Edit de Sudwude et quidam campus suptus Bulehull ex parte occident qui iacet inter fossatum de Bradeleya et regalem viam in latitudine et inter terram Ricardi Revell et Wildemore in longitudine Sciendum est etiam quod nullus parochianorum de Brimesgrave debet admitti in predicta capella ad audienda divina preter prefatum R et eius propriam familiam Et notandum quod idem R et eius familia debent adire matricem ecclesiam suam de Brimesgrave si presentes fuerint ad quatuor dies festivos annuatim scilicet die Natalis domini et die Purificationis beate Marie et die Pasche et die Nativitatis sancti Iohannis Baptiste Ut autem quod coram nobis rationabiliter actum est perpetuum firmitatis robur optineat illud presentis scripti attestatione et sigillorum nostrorum appositione roborare curavimus Valeatis
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum indentatum pervenerit M Dei gratia Wygorn ecclesie minister W eadem gratia abbas de Bordesl et P prior Wygorn salutem in vero salutari Mandatum domini pape Innocentii tertii in hec verba suscepimus []embed Constitutus igitur coram nobis predicto W clerico et Rogero de Lenz milite quem idem W coram nobis traxit in causam autoritate predicti mandati post multas rationes et allegationes hinc inde propositas tandem controversia inter eos habita in hunc modum amicabili fine quievit videlicet quod prenominatus W concessit memorato R militi habere capellanum qui divina celebret in capella eius de Chadewiz ita tamen quod eundem capellanum presentet predicto W qui de indempnitate matricis ecclesie sue de Brymesgrave et sua corporale prestet sacramentum Concessit etiam predictus W eidem capellano ad eius sustentationem omnes minutas decimas de domo ipsius R militis et quasdam decimas garbarum de dominio ipsius R pro duobus solidis et dimidii libra thuris solvendis annuatim per manum eiusdem capellani matrici ecclesie de Brymesgrave ad duos terminos scilicet ad Natale domini xii denarios et ad Natale sancti Iohannis Baptiste xii denarios et dimidiam libram thuris Dominium vero de quo capellanus debet habere decimas garbarum hoc est campus quidam qui iacet citra domum ipsius R cuius longitudo est a via de Buleford usque ad veterem aulam latitudo vero in superiori capite est a veteri aula usque ad sichettum de Haliwell in medio vero a terra Thome Rupe usque ad Salewarpe in superiori vero capite a terra Edit de Sudwude usque ad Bulford et una acra terre super montem de Bulehull inter terram Ricardi Revell et terram Edit de Sudwude et quidam campus suptus Bulehull ex parte occident qui iacet inter fossatum de Bradeleya et regalem viam in latitudine et inter terram Ricardi Revell et Wildemore in longitudine Sciendum est etiam quod nullus parochianorum de Brimesgrave debet admitti in predicta capella ad audienda divina preter prefatum R et eius propriam familiam Et notandum quod idem R et eius familia debent adire matricem ecclesiam suam de Brimesgrave si presentes fuerint ad quatuor dies festivos annuatim scilicet die Natalis domini et die Purificationis beate Marie et die Pasche et die Nativitatis sancti Iohannis Baptiste Ut autem quod coram nobis rationabiliter actum est perpetuum firmitatis robur optineat illud presentis scripti attestatione et sigillorum nostrorum appositione roborare curavimus Valeatis