Charter Document - 03370181

Charter Document - 03370181


Charter Number: 03370181
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recitation, Confirmation
Date: 1216 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Silvester Dei gratia Wygorn episcopus eternam in Domino salutem Ad notitiam vestram volumus pervenire nos cartam venerabilis predecessoris nostri Iohannis Wygorn episcopi inspexisse hanc formam continentem [] Quas concessiones et donationes ut in futuris temporibus rate maneant et inconcusse presenti scripto et sigilli nostri patrocinio perpetuavimus Aliam etiam eiusdem venerabilis patris predecessoris nostri cartam similiter inspeximus sub hac forma [] Inspeximus etiam eorundem abbatis et monachorum instrumenta in quibus contenta esse perspeximus hec que propriis vocabulis duximus exprimenda et in confirmationis nostre litteris adicienda scilicet molendinum apud Cond[] quod Robertus de Berkeleya dedit in elemosinam ad invenienda luminaria in cotidiana missa sancte Marie sicut in eadem carta continetur et omnem tenorem qui ibi habetur et duas virgatas terre in Frompton quas Rogerus de Fromptone dedit ecclesie sancti Petri Glouc et terram apud Estlecche que fuit Willelmi Hayrun et Walteri fratris eius et Thome Hayrun sicut in eorum cartis continetur et quinque marcas sterlingorum in ecclesia de Cernay nomine pensionis percipiendas per manum vicarii qui in eadem ecclesia per eosdem auctoritate episcopali fuerit institutus et quinque marcas nomine pensionis percipiendas in ecclesia sancte Marie apud Glouc ante portam abbatie sicut a multis retro annis percepisse dinoscuntur et perceptionem decimarum suarum apud Kynemereford sicut umquam melius et quietius eas perceperunt et donationem quam Paganus de Cadurcis ei fecit videlicet quod ipse et heredes sui in perpetuum proprio custo suo cum operariis et messoribus suis facient metere colligere et intassare omnes decimas dominii sui de Kynemereford per visum servientis eorundem monachorum videlicet decimam acram totius dominii sui per ordinem sicut quelibet acra exiet loco suo per totum dominium suum de eadem villa item gravam de la Rugge quam habent de dono Roberti de la Felde sicut in eius carta continetur item terram Willelmi de Leihampton sicut in eius carta continetur item terram quam habent apud Aldesworth per cartam Nicholai Bruse pratum apud Dumbelthon ex dono Willelmi Frusselov et quamdam terram retro curiam eorundem apud Abilade ex dono Radulphi de Wilintone et Olimpiadis uxoris sue item quatuor acras de prato et duas acras de terra arabili in Longeford ad ferramenta emenda equis virorum religiosorum hospitum supervenientium ex dono Wymark relicte Iohannis Francchevaler Ut igitur ea que premissa sunt futuris temporibus perpetue firmitatis robur optineant ea presenti carta nostra et tam sigilli nostri quam sigilli capituli Wygorn ecclesie appositione confirmamus

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Silvester Dei gratia Wygorn episcopus eternam in Domino salutem Ad notitiam vestram volumus pervenire nos cartam venerabilis predecessoris nostri Iohannis Wygorn episcopi inspexisse hanc formam continentem []embed Quas concessiones et donationes ut in futuris temporibus rate maneant et inconcusse presenti scripto et sigilli nostri patrocinio perpetuavimus Aliam etiam eiusdem venerabilis patris predecessoris nostri cartam similiter inspeximus sub hac forma []embed Inspeximus etiam eorundem abbatis et monachorum instrumenta in quibus contenta esse perspeximus hec que propriis vocabulis duximus exprimenda et in confirmationis nostre litteris adicienda scilicet molendinum apud Cond[] quod Robertus de Berkeleya dedit in elemosinam ad invenienda luminaria in cotidiana missa sancte Marie sicut in eadem carta continetur et omnem tenorem qui ibi habetur et duas virgatas terre in Frompton quas Rogerus de Fromptone dedit ecclesie sancti Petri Glouc et terram apud Estlecche que fuit Willelmi Hayrun et Walteri fratris eius et Thome Hayrun sicut in eorum cartis continetur et quinque marcas sterlingorum in ecclesia de Cernay nomine pensionis percipiendas per manum vicarii qui in eadem ecclesia per eosdem auctoritate episcopali fuerit institutus et quinque marcas nomine pensionis percipiendas in ecclesia sancte Marie apud Glouc ante portam abbatie sicut a multis retro annis percepisse dinoscuntur et perceptionem decimarum suarum apud Kynemereford sicut umquam melius et quietius eas perceperunt et donationem quam Paganus de Cadurcis ei fecit videlicet quod ipse et heredes sui in perpetuum proprio custo suo cum operariis et messoribus suis facient metere colligere et intassare omnes decimas dominii sui de Kynemereford per visum servientis eorundem monachorum videlicet decimam acram totius dominii sui per ordinem sicut quelibet acra exiet loco suo per totum dominium suum de eadem villa item gravam de la Rugge quam habent de dono Roberti de la Felde sicut in eius carta continetur item terram Willelmi de Leihampton sicut in eius carta continetur item terram quam habent apud Aldesworth per cartam Nicholai Bruse pratum apud Dumbelthon ex dono Willelmi Frusselov et quamdam terram retro curiam eorundem apud Abilade ex dono Radulphi de Wilintone et Olimpiadis uxoris sue item quatuor acras de prato et duas acras de terra arabili in Longeford ad ferramenta emenda equis virorum religiosorum hospitum supervenientium ex dono Wymark relicte Iohannis Francchevaler Ut igitur ea que premissa sunt futuris temporibus perpetue firmitatis robur optineant ea presenti carta nostra et tam sigilli nostri quam sigilli capituli Wygorn ecclesie appositione confirmamus