Charter Document - 03370082

Charter Document - 03370082


Charter Number: 03370082
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1197 - 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Wygorn episcopus salutem in Domino Adeo nostris temporibus seva malignandi cupiditas excrevit ut ea que bene gesta sunt et disposita vix inconcussa subsistere vel debita tranquillitate gaudere Eapropter ad reprimendam omnium temeritatem et malitiam circumspecta sanctorum patrum discretio religiosorum paci et tranquillitati volens providere ipsos sub prelatorum suorum protectione suscipiendos et bona sua illorum auctoritate statuit esse confirmanda Dilectorum igitur in Cristo filiorum Thome abbatis et monachorum sancti Petri Glouc iustis petitionibus concurrentes grato assensu ut qui religionis et ordinis observantia noscuntur enitere cultui divino et orationibus liberius vacare possint et quietius ipsos sub protectione nostra suscipimus et ecclesias terras decimas et omnia bona que a retroactis temporibus in dyocesi nostra ex dono regum largitione principum vel oblatione fidelium vel quibuscunque aliis a iustis modis adepti sunt et usque ad hec tempora pacifice possederunt eis auctoritate nostra confirmamus in perpetuum possidenda et presentis scripti serie sigillique nostri appositione declaramus confirmata statuentes et districtius inhibentes ut nullus eos deinceps super hiis audeat molestare Datum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo octavo