Charter Document - 03370156
Charter Number: | 03370156 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1214 - 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis W Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Cartam pie memorie Iohannis dei gratia quondam Wigorniensis episcopi predecessoris nostri inspeximus in hac forma [] Ut autem ea que a predecessoribus nostris canonice constituta sunt a nobis et successoribus nostris perpetuo serventur illesa prenominatam cartam pie recordationis Iohannis Wigorniensis episcopi predecessoris nostri auctoritate pontificali confirmamus iura etiam possessiones et libertates predictis monialibus de Cokull a quibuscunque collata secundum formam tam prenominate carte quam autentici bone memorie R quondam Wigorniensis episcopi quod inspeximus et specialiter dimidiam hidam et alias terras omnes quas Hugo de Cundecote miles predictis monialibus caritative concessit sicut in carta sua quam inspeximus expresse continetur in usus earumdem perpetuo habenda et pacifice possidenda auctoritate ordinaria communimus Ut autem hec nostra confirmatio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio cum sigilli nostri appositione roboramus Hiis testibus magistro Roberto de Clipestone magistro Ricardo de Tirentone magistro Ricardo Cornubiens magistro Serlone magistro W de Tany decano de Warwico Willielmo Foliot magistro Iordano de Wickewan magistro Radulpho de Wikewan Elia Bernard Galfrido de Stanlac et multis aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis W Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Cartam pie memorie Iohannis dei gratia quondam Wigorniensis episcopi predecessoris nostri inspeximus in hac forma []embed Ut autem ea que a predecessoribus nostris canonice constituta sunt a nobis et successoribus nostris perpetuo serventur illesa prenominatam cartam pie recordationis Iohannis Wigorniensis episcopi predecessoris nostri auctoritate pontificali confirmamus iura etiam possessiones et libertates predictis monialibus de Cokull a quibuscunque collata secundum formam tam prenominate carte quam autentici bone memorie R quondam Wigorniensis episcopi quod inspeximus et specialiter dimidiam hidam et alias terras omnes quas Hugo de Cundecote miles predictis monialibus caritative concessit sicut in carta sua quam inspeximus expresse continetur in usus earumdem perpetuo habenda et pacifice possidenda auctoritate ordinaria communimus Ut autem hec nostra confirmatio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti testimonio cum sigilli nostri appositione roboramus Hiis testibus magistro Roberto de Clipestone magistro Ricardo de Tirentone magistro Ricardo Cornubiens magistro Serlone magistro W de Tany decano de Warwico Willielmo Foliot magistro Iordano de Wickewan magistro Radulpho de Wikewan Elia Bernard Galfrido de Stanlac et multis aliis