Charter Document - 03370080

Charter Document - 03370080


Charter Number: 03370080
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Wigorn episcopus salutem in Domino Adeo seva malignandi cupiditas nostris temporibus inolevit ut vix ea que bene gesta sunt et canonice debita possunt gaudere firmitate Ad reprimendam ergo malitiam illorum cautum est a sanctis patribus ut que memoria digna sunt et perpetuam desiderant stabilitatem auctoritate pontificali roborentur Ea propter dilectarum in Cristo filiarum monialium de Cokulle iustis postulationibus grato concurrentes assensu terras et beneficia eis pia fidelium largitione ad earum sustentationem collata presentis scripti annotatione et sigilli mei appositione roboravimus eis in perpetuum habenda sicut ea legitime et canonice possident E quibus hec subscripta propriis vocabulis duximus exprimenda scilicet duas hidas et dimidiam apud Cokull de dono Matildis de Crombe quatuor virgatas terre apud Clodeshale et unam virgatam apud Toidone de dono Sibille uxoris Radulphi de Hampton Totebecham de dono Walteri de Trecha terram de Spernore de dono Willielmi Durvassal terram de Mortona de dono Roberti filii Odonis molendinum de Campdene situm sub Paxford de dono Thome nepotis comitis de Gloucestre totum chiricset totius terre domini Willielmi de Bello Campo de Wirecestresire de dono ipsius Willielmi preter illas terras que non reddunt chiricscet chiricset de Hudintone de dono Alani de Warnesto et uxoris sue Cecilie chiricset de Habbelench de dono Stephani de Bellocampo Statuimus igitur ut nulli hominum liceat hanc nostre confirmationis paginam quacumque temeritate violare aut possessiones prescriptas contra iustitiam perturbare Quod qui temere attemptaverit indignationem omnipotentis dei se noverit incursurum Facta est autem hec confirmatio anno verbi incarnati MCCLXXXVIII [] idus Maii Testibus Gilleberto filio Willielmi Iohanne de Kimeseia magistro Hilario magistro Richio Simone monacho Nicholao notario et multis aliis