Charter Document - 03350141

Charter Document - 03350141


Charter Number: 03350141
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

[U]niversis Cristi [] Simon Dei gratia episcopus Norwicensis salutem Abbati et conventui monasterii sancti Aedmundi a domino papa concessam inspeximus in hec verba [] Nos igitur facta diligenti inquisitione super contingentibus statum dicte ecclesie de Pakeham ac super estimatione singularum portionum ad dictam ecclesiam pertinentium consideratisque circumstantiis universis vicariam dicte ecclesie taxavimus in hunc modum videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit in eadem habeat mansum ecclesie et totam liberam terram et pratum dicte ecclesie cum decimis inde provenientibus totumque alteragium cum decimis molendinorum fenorum agnorum pullorum lactis et lane et omnibus aliis minutis decimis oblationibus et obventionibus undecumque provenientibus Prior vero et conventus monasterii supradicti percipiant omnes decimas garbarum ad dictam ecclesiam spectantes preterquam de libera terra dicte ecclesie assignata vicarie supradicte Et in supplementum portionis vicarii qui pro tempore fuerit solvent dicti prior et conventus vicario antedicto xl solidos annuos ad ii synodos Gipewic pro equali portione percipiendos de bonis dicte ecclesie de Pakeham ad prefatos priorem et conventum pertinentibus assensu domini abbatis sancti Aedmundi ipsius ecclesie patroni et eiusdem loci conventus in omnibus premissis mediante Idem quoque vicarius sustinebit omnia onera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta Et cum dictam ecclesiam vacare contigerit dominus abbas sancti Aedmundi et sui successores ad vicariam ipsam clericum idoneum libere presentabunt Hanc siquidem taxationem prior et conventus sancti Aedmundi gratam habentes et acceptam se eam servaturos quantum in eis est fideliter promiserunt In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi petimus Dat apud Thorned v kalendas Aprilis anno gratie MCCLX primo

Markups

Names Markup:



[U]niversis Cristi [] Simon Dei gratia episcopus Norwicensis salutem Abbati et conventui monasterii sancti Aedmundi a domino papa concessam inspeximus in hec verba []embed Nos igitur facta diligenti inquisitione super contingentibus statum dicte ecclesie de Pakeham ac super estimatione singularum portionum ad dictam ecclesiam pertinentium consideratisque circumstantiis universis vicariam dicte ecclesie taxavimus in hunc modum videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit in eadem habeat mansum ecclesie et totam liberam terram et pratum dicte ecclesie cum decimis inde provenientibus totumque alteragium cum decimis molendinorum fenorum agnorum pullorum lactis et lane et omnibus aliis minutis decimis oblationibus et obventionibus undecumque provenientibus Prior vero et conventus monasterii supradicti percipiant omnes decimas garbarum ad dictam ecclesiam spectantes preterquam de libera terra dicte ecclesie assignata vicarie supradicte Et in supplementum portionis vicarii qui pro tempore fuerit solvent dicti prior et conventus vicario antedicto xl solidos annuos ad ii synodos Gipewic pro equali portione percipiendos de bonis dicte ecclesie de Pakeham ad prefatos priorem et conventum pertinentibus assensu domini abbatis sancti Aedmundi ipsius ecclesie patroni et eiusdem loci conventus in omnibus premissis mediante Idem quoque vicarius sustinebit omnia onera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta Et cum dictam ecclesiam vacare contigerit dominus abbas sancti Aedmundi et sui successores ad vicariam ipsam clericum idoneum libere presentabunt Hanc siquidem taxationem prior et conventus sancti Aedmundi gratam habentes et acceptam se eam servaturos quantum in eis est fideliter promiserunt In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi petimus Dat apud Thorned v kalendas Aprilis anno gratie MCCLX primo