Charter Document - 03350108

Charter Document - 03350108


Charter Number: 03350108
Cartulary Title: Norwich 1244-1266 Volume 32
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1245
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Cartam bone memorie Thome Dei gratia Norwicensis episcopi inspeximus in hec verba [] Nos igitur predictam donationem et confirmationem ratam habentes et acceptam eam presenti scripto et sigilli nostri inpressione corroboramus Insuper autem concedimus et huius scripti tenore confirmamus eidem hospitali ad opus dictorum pauperum tertiam partem omnium decimarum provenientium de omnibus nunc assartis nostris de Thorp et de assartis in posterum in eadem villa faciendis perpetuo possidendam et percipiendam Hiis testibus magistro Willelmo de Sutfeld Herveo de Fakenham Willelmo de Horham Ada de Bromholm et Thoma le Bigot Thoma de Eccles Ricardo de Ribof Henrico persona de Beston clericis nostris et aliis Dat apud Elmham iii kalendas Maii pontificatus nostri anno primo

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Cartam bone memorie Thome Dei gratia Norwicensis episcopi inspeximus in hec verba []embed Nos igitur predictam donationem et confirmationem ratam habentes et acceptam eam presenti scripto et sigilli nostri inpressione corroboramus Insuper autem concedimus et huius scripti tenore confirmamus eidem hospitali ad opus dictorum pauperum tertiam partem omnium decimarum provenientium de omnibus nunc assartis nostris de Thorp et de assartis in posterum in eadem villa faciendis perpetuo possidendam et percipiendam Hiis testibus magistro Willelmo de Sutfeld Herveo de Fakenham Willelmo de Horham Ada de Bromholm et Thoma le Bigot Thoma de Eccles Ricardo de Ribof Henrico persona de Beston clericis nostris et aliis Dat apud Elmham iii kalendas Maii pontificatus nostri anno primo