Charter Document - 03240095
Charter Number: | 03240095 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1215-1243 Volume 21 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Ea que in pias causas a Dei fidelibus concessa sunt et collata ut hiis usibus quibus sunt deputata firma et inconcussa permaneant episcopalis expedit auctoritatis patrocinio communiri Eapropter ad universorum volumus pervenire notitiam nos Dei causa et pietatis intuitu canonice dedisse et confirmasse Deo et hospitali sancti Pauli in Norwico ecclesias omnes decimasque subscriptas cum omnibus ad ipsam pertinentibus in proprios usus et sustentationem pauperum in eodem hospitali languentium inperpetuum profuturas videlicet ecclesiam sancti Pauli in Norwico in villa de Ormesby ecclesias sancti Michaelis et sancti Pauli et sancti Andree et sancte Margarete decimas quoque omnes aule de Ormesby et [de] omnibus terris ad dominium eiusdem aule pertinentibus et de ovibus eiusdem aule ex donatione illustrissimorum regum Anglie Henrici primi et Henrici secundi preterea tertiam partem decime de maneriis nostrorum de Blafeld de Beketon de Torp de Tornedis de Langham cum suis pertinentis et duas partes decime dominii nostri de Marsham et tertiam partem decime dominii de Blicling et medietatem omnium decimarum de dominio prioris Norwicensis in Taverham et de dominio monachorum Norwicensium in Neuton et duas partes decimarum de dominio Roberti de Hulmo in Fileby salva in omnibus reverentia honore et debitis consuetudinibus sancte Norwicensis ecclesie Hanc autem donationem nostram et confirmationem nostram ut stabilis et illibata perseveret presenti scripto et sigilli nostri attestatione corroboramus Hiis testibus magistro Alano archidiacono Sudbir magistro Roberto de Bileneie Iohanne Terri Henrico capellano Dionisio clerico Ricardo de Geiton clerico Henrico de Tunsta clerico Adam de Birlingham Dat apud Torp iiii kalendas Martii pontificatus nostri anno primo