Charter Document - 03330204
Charter Number: | 03330204 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Interdiction |
Date: | 1288 - 1292 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Borthwick Institute - Register 4 (f135r) |
Charter:
Execucio super gratia concessa domino ad providendum iiij clericis suis de beneficiis ad quorumcumque religiosorum collacionem seu presentacionem in diocesi Ebor spectantibus Universis abbatibus prioribus et ceteris religiosis personis quibus presentes literas contigerit presentari ad quos presentatio seu collatio beneficiorum ecclesiasticorum spectat etiam si curam habeant animarum in diocesi Ebor R permissione divina Karl episcopus executor seu provisor super provisione facienda quibusdam clericis venerabilis patris domini I Dei gratia Ebor archiepiscopi Anglie primatis quos idem pater duxerit nominandos de beneficiis ecclesiasticis et si ipsis cura imineat animarum a sede apostolica delegatus salutem in auctore salutis Mandatum sanctissimi patris domini N pape quarti recepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati quod vobis inspiciendum mittimus nobisque fideliter per exhibitorem presentium remittendum vobis omnibus et singulis in virtute obedientie qua predicte sedi apostolice tenemini et sub pena cuiuslibet cohercionis ecclesiastice inhibemus ne ad collationem seu presentationem aliquorum beneficiorum ecclesiasticorum et curam animarum habentium ad vestram collationem seu presentationem spectantium et in diocesi Ebor adpresens vacantium vel quamprimum se ad hoc facultas obtulerit ullatenus procedatis cum de beneficiis huius ad nominationem dicti domini archiepiscopi clericis idoneis per nos alium vel alios iuxta mandatum apostolicum super hoc nobis directum intendimus providere Nos enim ex nunc collationem seu provisionem quorumcumque beneficiorum ecclesiasticorum et curam animarum habentium de iure nulli alteri debitorum adpresens vacantium vel quamprimum se ad hoc facultas optulerit ad vestram ut premittitur collationem seu provisionem spectantium nostre provisioni dicti patris clericis faciende ad nominationem eiusdem auctoritate apostolica reservamus decernentes exnunc ut extunc irritum et inane ac irritum et cassum penitus nuntiantes si qua inhibitionem et reservationem nostras in premissis quicquam ab aliquibus seu ab aliquo per vos vel per alium contigerit attemptari In horum omnium testimonium has literas sigilli nostri munimine fecimus roborari Dat []
Markups
Names Markup:
Execucio super gratia concessa domino ad providendum iiij clericis suis de beneficiis ad quorumcumque religiosorum collacionem seu presentacionem in diocesi Ebor spectantibus Universis abbatibus prioribus et ceteris religiosis personis quibus presentes literas contigerit presentari ad quos presentatio seu collatio beneficiorum ecclesiasticorum spectat etiam si curam habeant animarum in diocesi Ebor R permissione divina Karl episcopus executor seu provisor super provisione facienda quibusdam clericis venerabilis patris domini I Dei gratia Ebor archiepiscopi Anglie primatis quos idem pater duxerit nominandos de beneficiis ecclesiasticis et si ipsis cura imineat animarum a sede apostolica delegatus salutem in auctore salutis Mandatum sanctissimi patris domini N pape quarti recepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati quod vobis inspiciendum mittimus nobisque fideliter per exhibitorem presentium remittendum vobis omnibus et singulis in virtute obedientie qua predicte sedi apostolice tenemini et sub pena cuiuslibet cohercionis ecclesiastice inhibemus ne ad collationem seu presentationem aliquorum beneficiorum ecclesiasticorum et curam animarum habentium ad vestram collationem seu presentationem spectantium et in diocesi Ebor adpresens vacantium vel quamprimum se ad hoc facultas obtulerit ullatenus procedatis cum de beneficiis huius ad nominationem dicti domini archiepiscopi clericis idoneis per nos alium vel alios iuxta mandatum apostolicum super hoc nobis directum intendimus providere Nos enim ex nunc collationem seu provisionem quorumcumque beneficiorum ecclesiasticorum et curam animarum habentium de iure nulli alteri debitorum adpresens vacantium vel quamprimum se ad hoc facultas optulerit ad vestram ut premittitur collationem seu provisionem spectantium nostre provisioni dicti patris clericis faciende ad nominationem eiusdem auctoritate apostolica reservamus decernentes exnunc ut extunc irritum et inane ac irritum et cassum penitus nuntiantes si qua inhibitionem et reservationem nostras in premissis quicquam ab aliquibus seu ab aliquo per vos vel per alium contigerit attemptari In horum omnium testimonium has literas sigilli nostri munimine fecimus roborari Dat []