Charter Document - 03330050
Charter Number: | 03330050 |
---|---|
Cartulary Title: | Carlisle 1133-1292 Volume 30 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1219 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gratia Karl episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit in Domino salutem Notum sit universitati vestre nos divine caritatis intuitu et pro salute anime nostre dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie Magdalene de Lanrec et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus ecclesias de Yrthinton de Walton de Brampton de Farlam et de Grenesdale ut eas in proprios usus possideant in perpetuum cum omnibus pertinendis et obventionibus suis ad sustentationem pauperum et peregrinorum quos frequenter suscipiunt ita tamen quod vicarios idoneos episcopo diocesano presentatos in eisdem ecclesiis ponant qui curam gerant animarum et respondeant episcopo et ministris eius in hiis que pertinent ad episcopalia iura assignata dumtaxat eisdem vicariis competenti portione sicut eis poterit convenire Ut igitur hec nostra donatio concessio et confirmatio perpetuum robur obtineant firmitatis presentem cartam eis contulimus sigilli nostri munimine roboratam Hiis testibus magistro A tunc offic[iali] nostro A decano Karl A de Caldebec et aliis