Charter Document - 03320222

Charter Document - 03320222


Charter Number: 03320222
Cartulary Title: Durham 1241-1283 Volume 29
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f129v)

Charter:

In dei nomine Amen Per presens scriptum autenticum pateat universis quod nos Robertus dei gratia episcopus Dunelmensis quasdam litteras bone memorie domini Roberti dei gratia Dunelmensis episcopi predecessoris nostri integras nec in aliqua sui parte viciatas sub tenore inspeximus infra scriptas [] Nos igitur coram ipsius partibus in iudicio legitime constitutis dictas litteras de partium confisi in forma iuris fecimus sollempniter publicari et earundem tenorem diligenter examinatum de verbo ad verbum fideliter exemplari et redigi in hiis scriptis Que quidem omnia et singula prout superius continetur pontificali auctoritate iudicialiter approbamus et sententialiter confirmamus et sigilli nostri munimine omnia premissa tenore presentium roboramus Datum apud Middelburne iiii kalendas Septembris anno gratie MCC septuagesimo sexto presentibus magistro Iohanne de Hok Roberto Avenel Henrico de Kellau Roberto de Driffeld et multis aliis

Markups

Names Markup:



In dei nomine Amen Per presens scriptum autenticum pateat universis quod nos Robertus dei gratia episcopus Dunelmensis quasdam litteras bone memorie domini Roberti dei gratia Dunelmensis episcopi predecessoris nostri integras nec in aliqua sui parte viciatas sub tenore inspeximus infra scriptas []embed Nos igitur coram ipsius partibus in iudicio legitime constitutis dictas litteras de partium confisi in forma iuris fecimus sollempniter publicari et earundem tenorem diligenter examinatum de verbo ad verbum fideliter exemplari et redigi in hiis scriptis Que quidem omnia et singula prout superius continetur pontificali auctoritate iudicialiter approbamus et sententialiter confirmamus et sigilli nostri munimine omnia premissa tenore presentium roboramus Datum apud Middelburne iiii kalendas Septembris anno gratie MCC septuagesimo sexto presentibus magistro Iohanne de Hok Roberto Avenel Henrico de Kellau Roberto de Driffeld et multis aliis