Charter Document - 03320128
Charter Number: | 03320128 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham 1241-1283 Volume 29 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Acceptance |
Date: | 1273 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
R dei gratia Dun episcopus dilecto speciali in Cristo filio domino H de Derlington loci eiusdem priori salutem gratiam et benedictionem Litteras vestre cessionis signo vestro signatas nobis ex parte vestra porrectas et traditas recepimus in hec verba [] Quia vero absque nostra permissione liberum in hac [parte] propositum sine iuris offensa optinere non poteritis ac alias cedendi licentiam vobis cum magna instantia postulantibus certis et variis rationibus intelleximus non fuisse concessam considerantes tamen quod vos in postulando cedendi licenciam institutis et adhuc instantis incessanter debilitatem corporis que vos officium vestrum ac curam regiminis vobis commissi quod non sine mentis amaritudine et cordis dolore referimus excercere non permittit pretendentes causam quam nimis esse veram congnovimus nec vos de iure in locum vestrum de cetero violenter retinere possumus nos habito tractatu cum viris discretis in premissis cessionem vestram in nomine domini licet inviti admittimus vos a cura regiminis dicti prioratus penitus absolventes de competenti sustentatione vobis de bonis dicti prioratus vestro perpetuo providenda de consensu conventus specialiter potestate nobis reservata In huius rei testimonium [] Dat []
Markups
Names Markup:
R dei gratia Dun episcopus dilecto speciali in Cristo filio domino H de Derlington loci eiusdem priori salutem gratiam et benedictionem Litteras vestre cessionis signo vestro signatas nobis ex parte vestra porrectas et traditas recepimus in hec verba []embed Quia vero absque nostra permissione liberum in hac [parte] propositum sine iuris offensa optinere non poteritis ac alias cedendi licentiam vobis cum magna instantia postulantibus certis et variis rationibus intelleximus non fuisse concessam considerantes tamen quod vos in postulando cedendi licenciam institutis et adhuc instantis incessanter debilitatem corporis que vos officium vestrum ac curam regiminis vobis commissi quod non sine mentis amaritudine et cordis dolore referimus excercere non permittit pretendentes causam quam nimis esse veram congnovimus nec vos de iure in locum vestrum de cetero violenter retinere possumus nos habito tractatu cum viris discretis in premissis cessionem vestram in nomine domini licet inviti admittimus vos a cura regiminis dicti prioratus penitus absolventes de competenti sustentatione vobis de bonis dicti prioratus vestro perpetuo providenda de consensu conventus specialiter potestate nobis reservata In huius rei testimonium [] Dat []