Charter Document - 03310028
| Charter Number: | 03310028 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1096 - 1107 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Anselmus Dei gratia archiepiscopus Cantuar vicecomitibus de Kent et Suffolch et omnibus baronibus regis Francigenis et Anglis et omnibus fidelibus et amicis meis salutem Sciatis quod ego concedo ecclesie Sancti Andree et episcopo Gundulpho de Rovecestr omnes illas consuetudines et leges quas habuit de antecessore meo Lamfranco archiepiscopo et omnia iura episcopalia in maneriis nostris que in episcopatu suo sunt situata et in manerio de Frekenham cum membro suo in Iselham quod Lamfrancus aliquamdiu tenuit in manibus suis utens in eis omnimoda lege episcopal et post ita sursum reddidit adeo libere sicut et ipse tenuit per cartam suam habentem hunc tenorem Lanfrancus Dei gratia [] Et ego Anselmus non meis meritis sed gratia Dei Cant archiepiscopus hanc reddicionem et restitucionem pontificali auctoritate et regio consensu factam concedo et confirmo ut imperpetuum firmiter stabilis et stabiliter firma et illibata permaneat et auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti et omnium sanctorum eius excommunico omnes illos qui aliquid de iuribus temporalibus aut spiritualibus manerii de Frekenham et Iselham ab ipsis rege et archiepiscopo concessis et redditis et restitutis et a me nunc confirmatis abstulerint auferre aut diminuere temptaverint vel ab aliis ablatum cognita veritate receperint vel retinuerint Hoc etiam ad ultimum superaddo eterna cum Iuda proditore sit illis pena nisi ad satisfactionem venerint Amen Teste Ernulpho priore apud Cant qui hanc cartam consignavit
Markups
Names Markup:
Anselmus Dei gratia archiepiscopus Cantuar vicecomitibus de Kent et Suffolch et omnibus baronibus regis Francigenis et Anglis et omnibus fidelibus et amicis meis salutem Sciatis quod ego concedo ecclesie Sancti Andree et episcopo Gundulpho de Rovecestr omnes illas consuetudines et leges quas habuit de antecessore meo Lamfranco archiepiscopo et omnia iura episcopalia in maneriis nostris que in episcopatu suo sunt situata et in manerio de Frekenham cum membro suo in Iselham quod Lamfrancus aliquamdiu tenuit in manibus suis utens in eis omnimoda lege episcopal et post ita sursum reddidit adeo libere sicut et ipse tenuit per cartam suam habentem hunc tenorem Lanfrancus Dei gratia []embed Et ego Anselmus non meis meritis sed gratia Dei Cant archiepiscopus hanc reddicionem et restitucionem pontificali auctoritate et regio consensu factam concedo et confirmo ut imperpetuum firmiter stabilis et stabiliter firma et illibata permaneat et auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti et omnium sanctorum eius excommunico omnes illos qui aliquid de iuribus temporalibus aut spiritualibus manerii de Frekenham et Iselham ab ipsis rege et archiepiscopo concessis et redditis et restitutis et a me nunc confirmatis abstulerint auferre aut diminuere temptaverint vel ab aliis ablatum cognita veritate receperint vel retinuerint Hoc etiam ad ultimum superaddo eterna cum Iuda proditore sit illis pena nisi ad satisfactionem venerint Amen Teste Ernulpho priore apud Cant qui hanc cartam consignavit
