Charter Document - 03310007

Charter Document - 03310007


Charter Number: 03310007
Cartulary Title: Canterbury 1070-1136 Volume 28
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1087
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Lanfrancus Dei gratia archiepiscopus Cant Thurstano preposito de Frekeham et ceteris hominibus liberis et servis in hundredo de Lacforde in Suffolchia salutem Sciatis me sursum reddidisse ecclesie sancti Andree et Gundulpho episcopo Roffe manerium de Frakeham cum Iselham et ecclesiarum advocacionibus que appendent quia de antiquo dominico et ordinaria subieccione illius ecclesie olim fuerunt adeo libere et quiete sicut Willelmus rex illud mihi concessit et sicut ego omnes terras ad ecclesiam Cant spectantes teneo in dominico in feodis libertatibus iusticiis rectitudinibus consuetudinibus in omnimoda lege diocesana toln and theam land and stream et omnibus aliis serviciis et iuribus novis et antiquis ita quod nulli alii in regno Anglie in spiritualibus et temporalibus ecclesia Roffensis vel clerus et populus in Frekeham et Iselham vel in omnibus maneriis suis sit subiecta vel respondere teneatur nisi ecclesie Cantuariensi et archiepiscopo eiusdem Huius autem concession et restitucionis rogo quod testes sint Herbertus episcopus Suffolchie et Baldewynus abbas sancti Eadmundi et clerus et populus totus in comitatibus Suffolchie et Kantebreggie et omnes alii Cristi fideles ad quorum notitiam futuris temporibus hoc factum perveniat Acta sunt hec ad perpetuam rei memoriam et sigilli mei impressione roborata anno incarnationis dominice MLXXXVI