Charter Document - 03290078

Charter Document - 03290078


Charter Number: 03290078
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Londonien Hugo Lincolnien dei gratia episcopi et Hugo eadem gratia abbas Rading salutem in domino Mandatum domini pape Celestini tertii suscepimus in hec verba [] Harum autem auctoritate litterarum Hospitalarii a nobis evocati et die sibi prefixo comparentes domum suam priore destitutam esse proposuerunt et sic per aliquantum tempus cepit causa dilationem Procedente vero tempore cum Gillebertus de Ver in priorem prefate domus promotus esset et per litteras magni preceptoris Hospitalis terre Ierosolimitan quas nobis exhibuit confirmatus et partibus coram nobis consistentibus pluribus diebus per intervalla datis causa ventilata esset tandem apud Windlesor in crastino dominice qua cantatur Cantate domino nobis episcopo Londonien et abbate de Rading presentibus et me Lincolnien episcopo absentiam meam legitime excusante de pace tractatum est et quod inter partes complacuit in hunc tenorem scripti redactum est [] Cum autem partes coram nobis in crastino sancti Petri ad vincula in capella sancte Katerine apud Westmonasterium comparerent et de contradictione vel assensu predicti preceptoris sui prior et fratres a nobis essent requisiti proposuerunt se omnimodam diligentiam et sollicitudinem secundum quod convenerat adhibuisse sed se certioratis non esse Duos enim fratres suos sicut dicebant ad predictum preceptorem destinaverant sed illorum altero in partibus transmarinis moram faciente alter eorum reversus in tantam decidit egritudinem quod extra se factus est ideoque per eum certiorari non potuerunt Instante vero domino Wintonien ut pronunciaretur standum esse conventioni predicte eo quod de contradictione predicti preceptoris sicut convenerat eo die non constaret ne aliquid super hoc precipitanter ageremus partibus consentientibus alium diem edicto peremptorio constituimus videlicet diem Iovis proximum post festum sancti Bartholomei apud Windlesor Quo die cum omnes convenissemus et partes coram nobis comparerent predicti prior et fratres proposuerunt quod sepedictus preceptor eorum per predictum nuntium eorum iam ut asseruerunt ad se reversum in virtute obedientie prohibuit eis ne aliquod trium in compositione contentorum eligerent et etiam ne coram nobis aliqua ratione de predicta causa litigarent ideoque asserebant se nec velle nec posse aliquod predictorum trium eligere sed nec in presentia nostra super hoc litigare sicque appellatione ad summum pontificem interposita ne in preiudicium persone ipsius Gilleberti prioris vel possessionum suarum aliquid statueretur recesserunt et revocati redire noluerunt Nos autem considerantes unicum tantum casum in compositione predicta exceptum quo locus liti relinqueretur videlicet si magnus preceptor eorum electioni unius predictorum trium expresse contradiceret cum de ipsius contradictione nobis non constaret die ad hoc constituto videlicet in crastino sancti Petri ad vincula sed non postea attendentes etiam ipsorum prioris et fratrum manifestam contumaciam communicato prudentum virorum et iurisperitorum nobis assidentium consilio memoratum episcopum Winton ab impetitione predictorum prioris et fratrum super predicta domo sancte Crucis absolvimus salva in omnibus aliis ordinatione bone memorie H quondam Winton episcopi circa pauperum exhibitionem et eorundem sustentationem Et ne processu temporis a nobis gesta series in dubietatem aliquam possit devenire eam presenti scripto et sigillorum nostrorum testimonio duximus muniendam Valete Acta sunt autem hec anno ab incarnatione domini MCXCVII

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Londonien Hugo Lincolnien dei gratia episcopi et Hugo eadem gratia abbas Rading salutem in domino Mandatum domini pape Celestini tertii suscepimus in hec verba []embed Harum autem auctoritate litterarum Hospitalarii a nobis evocati et die sibi prefixo comparentes domum suam priore destitutam esse proposuerunt et sic per aliquantum tempus cepit causa dilationem Procedente vero tempore cum Gillebertus de Ver in priorem prefate domus promotus esset et per litteras magni preceptoris Hospitalis terre Ierosolimitan quas nobis exhibuit confirmatus et partibus coram nobis consistentibus pluribus diebus per intervalla datis causa ventilata esset tandem apud Windlesor in crastino dominice qua cantatur Cantate domino nobis episcopo Londonien et abbate de Rading presentibus et me Lincolnien episcopo absentiam meam legitime excusante de pace tractatum est et quod inter partes complacuit in hunc tenorem scripti redactum est []embed Cum autem partes coram nobis in crastino sancti Petri ad vincula in capella sancte Katerine apud Westmonasterium comparerent et de contradictione vel assensu predicti preceptoris sui prior et fratres a nobis essent requisiti proposuerunt se omnimodam diligentiam et sollicitudinem secundum quod convenerat adhibuisse sed se certioratis non esse Duos enim fratres suos sicut dicebant ad predictum preceptorem destinaverant sed illorum altero in partibus transmarinis moram faciente alter eorum reversus in tantam decidit egritudinem quod extra se factus est ideoque per eum certiorari non potuerunt Instante vero domino Wintonien ut pronunciaretur standum esse conventioni predicte eo quod de contradictione predicti preceptoris sicut convenerat eo die non constaret ne aliquid super hoc precipitanter ageremus partibus consentientibus alium diem edicto peremptorio constituimus videlicet diem Iovis proximum post festum sancti Bartholomei apud Windlesor Quo die cum omnes convenissemus et partes coram nobis comparerent predicti prior et fratres proposuerunt quod sepedictus preceptor eorum per predictum nuntium eorum iam ut asseruerunt ad se reversum in virtute obedientie prohibuit eis ne aliquod trium in compositione contentorum eligerent et etiam ne coram nobis aliqua ratione de predicta causa litigarent ideoque asserebant se nec velle nec posse aliquod predictorum trium eligere sed nec in presentia nostra super hoc litigare sicque appellatione ad summum pontificem interposita ne in preiudicium persone ipsius Gilleberti prioris vel possessionum suarum aliquid statueretur recesserunt et revocati redire noluerunt Nos autem considerantes unicum tantum casum in compositione predicta exceptum quo locus liti relinqueretur videlicet si magnus preceptor eorum electioni unius predictorum trium expresse contradiceret cum de ipsius contradictione nobis non constaret die ad hoc constituto videlicet in crastino sancti Petri ad vincula sed non postea attendentes etiam ipsorum prioris et fratrum manifestam contumaciam communicato prudentum virorum et iurisperitorum nobis assidentium consilio memoratum episcopum Winton ab impetitione predictorum prioris et fratrum super predicta domo sancte Crucis absolvimus salva in omnibus aliis ordinatione bone memorie H quondam Winton episcopi circa pauperum exhibitionem et eorundem sustentationem Et ne processu temporis a nobis gesta series in dubietatem aliquam possit devenire eam presenti scripto et sigillorum nostrorum testimonio duximus muniendam Valete Acta sunt autem hec anno ab incarnatione domini MCXCVII