Charter Document - 03290077

Charter Document - 03290077


Charter Number: 03290077
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Londonien ecclesie minister et Hugo abbas Rading omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino Cum de mandato domini pape Celestini nos et dominus Lincolnien causam que vertitur inter venerabilem fratrem nostrum G Wintonien episcopum et fratres Hospitali Ierosolimitan in Angl super domo sancte Crucis extra Winton suscepissemus fine debito terminandam tandem partibus apud Windlesor in crastino dominice qua cantatur Cantate in presentia nostra constitutis episcopo Lincolnien absentiam suam legitime excusante tractatum est de bono pacis in hunc modum tria siquidem sunt proposita videlicet quod predicti fratres gratis et absque ulla conditione iuri quod se dicebant habere in custodia et amministratione supradicte domus sancte Crucis prorsus renunciabunt vel quod ab episcopo Winton redditum triginta librarum recipient ad sustentationem pauperum hospitalis in terra Ierosolimitan convertendum vel quod recipient eundem redditum ad construendum novam domum hospitalem in Angl in qua pauperes Cristi de eodem redditu perpetuo sustententur Et quia idem fratres hoc verbum pacis per se noluerunt implere nisi prius requisito super hoc assensu et consilio Garsie de Lysia preceptoris sui quem dicebant in partes cisalpinas iam venisse firmiter et bona fide promiserunt quod cum omni studio et diligentia prescripti preceptoris super hoc perquirent assensum infra festum beati Petri quod dicitur ad vincula et quod modis omnibus quibuscumque poterunt ei persuadebunt ut uni predictorum trium modorum assentiat et litteras eius patentes assensum suum manifeste continentes infra eundem terminum nobis et episcopo Winton reportabunt ut secundum illum predictorum trium modorum quem ipse elegerit et cui assensum prebuerit pax inter eos procedat perpetuo duratura Quod si ante prescriptum terminum memoratus preceptor vel ad partes transmarinos revocatus fuerit vel in fata concesserit quominus eius exinde possit assensus perquiri vel suum ad hoc assensum non prestiterit sed verbum pacis arbitrio predictorum fratrum reliquerit dum tamen expresse non contradixerit ipsi fratres nichilominus unum predictorum trium modorum eligent et suscipient et firmiter et inviolabiliter observabunt Si vero dicti fratres maluerint predictum redditum triginta librarum recipere quam eidem administrationi sicut dictum est gratis renuntiare et ipsi cartas et instrumenta omnia quecumque habent de custodia et administratione predicte domus sancte Crucis in manum eiusdem episcopi Winton resignabunt et idem episcopus sicut eis fideliter promisit prefatum redditum triginta librarum in certis beneficiis ecclesiasticis vel secularibus eis assignabit et perpetuis temporibus pacifice possidendum et habendum confirmabit omnemque quam poterit arbitrio boni viri securitatem eis exinde prestabit salva in omnibus aliis ordinatione et institutione bone memorie H quondam Winton episcopi prefate domus fundatoris circa pauperum exhibitionem et eorumdem sustentationem quodcumque predictorum trium ipsi fratres elegerint Porro si prescriptus preceptor nulli predictorum trium modorum consenserit sed expresse contradixerit a predicto festo sancti Petri ad vincula lis suo marte discurret et littere summi pontificis super eadem causa nobis directe de consensu partium usque ad proximum festum sancti Michaelis licet mandator interim expiraverit eundem effectum easdemque vires habebunt quas die qua supradicto modo de pace tractatum est habuerit et post predictum festum sancti Michaelis quas de iure communi debent habere vires optinebunt Ut igitur hec forma pacis concepte memoriter teneatur eam in scriptum redigere et eidem scripto sigilla nostra apponere curavimus