Charter Document - 03260289

Charter Document - 03260289


Charter Number: 03260289
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1276
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Stephanus miseratione divina Cyc ecclesie minister humilis universis rectoribus et vicariis et aliarum ecclesiarum prelatis per dioecesim Cycestren constitutis salutem in domino cum gratie et benedictionis augmento Mandatum felicis memorie quondam domini Honorii pape sub signo sanctissimi patris Ricardi quondam Cyc episcopi [] Volumus igitur atque precipimus universitati vestre quatinus singuli vestrorum cum ex parte eorundem religiosorum requisimini in obviantes maliciose seu fraudulenter contra sui privilegii predicti tenorem seu contravenientes acerbitatis penas in eodem privilegio contentas vice nostra exerceatis ne propter inopiam vestre defensionis seu desidie penuriam ad nos recursum laboriosum habere compellantur scituri quod si secus egeritis vel in premissis negligentes vos exhibueritis contra vos tanquam inobedientes servata iusticie forma procedemus Valete Datum apud Bissoppeston xvi kalendas Decembris anno domini MCCLXX sexto

Markups

Names Markup:



Stephanus miseratione divina Cyc ecclesie minister humilis universis rectoribus et vicariis et aliarum ecclesiarum prelatis per dioecesim Cycestren constitutis salutem in domino cum gratie et benedictionis augmento Mandatum felicis memorie quondam domini Honorii pape sub signo sanctissimi patris Ricardi quondam Cyc episcopi []embed Volumus igitur atque precipimus universitati vestre quatinus singuli vestrorum cum ex parte eorundem religiosorum requisimini in obviantes maliciose seu fraudulenter contra sui privilegii predicti tenorem seu contravenientes acerbitatis penas in eodem privilegio contentas vice nostra exerceatis ne propter inopiam vestre defensionis seu desidie penuriam ad nos recursum laboriosum habere compellantur scituri quod si secus egeritis vel in premissis negligentes vos exhibueritis contra vos tanquam inobedientes servata iusticie forma procedemus Valete Datum apud Bissoppeston xvi kalendas Decembris anno domini MCCLXX sexto