Charter Document - 03251169
Charter Number: | 03251169 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopo Cantuar et suffraganeis eius et dilectis filiis abbatibus prioribus et dilectis ecclesiarum prelatis per Cant provinciam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima tribulacione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas evisceratur et viri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis iniurias sustineat et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocencia se murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filii abbas et conventus de Ponte Roberti Cisterciens ordinis Cycestrens dioecesis tam de frequentibus iniuriis quam de ipso cotidiano defectu iusticie conquerentes universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulacionibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinet et pressuris vestro possint presidio respirare Ideoque universitati vestre per apostolica scripta quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea iniuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedencium relinquuntur seu in ipsos fratres contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicacionis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium generale seu nutrimentorum ipsorum spretis apostolice sedis privilegiis extorquere monicione premissa si laici fuerint publice candelis accensis excommunicacionis sententia percellat is si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellacione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenaria satisfaciant Et tam laici quam clerici seculares qui pro violentia manuum iniectione anathematis vinculo fuerint innodati cum dioecesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum suorum per violenciam detenta fuerint quamdiu ibi sunt interdicti sententie supponatis Dat Viterbii vii id Novembris pontificatus nostri anno quarto