Charter Document - 03260278

Charter Document - 03260278


Charter Number: 03260278
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Stephanus miseratione divina Cycestr ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Cum Ricardus Vincentius de Hasting patronus ecclesie beate Margarete de Hasting de iure patronatus dicte ecclesie quod contulit priori et conventui sancte Trinitatis nostre se subposuerit ordinacioni dicto vel laudo per litteras suas in hec verba [] Super quibus perpendentes dictam ecclesiam sancte Trinitatis de Hasting priorem et canonicos eiusdem loci in temporalibus maximum pati defectum nos divine caritatis intuitu ad eorum subvencionem perpetuam dictam ecclesiam sancte Margarete cum omnibus ad eam spectantibus ordinamus et concedimus salvo tamen nobis et successoribus nostris iure pontificali et archidiaconali prout de eadem ecclesia hactenus de consuetudine est obtentum et observatum proviso etiam quod dicti prior et conventus eandem ecclesiam sancte Margarete in divinis obsequiis per se vel per secularem capellanum honeste deserviant In cuius rei testimonium et ad maiorem huius facti evidenciam sigillum nostrum presentibus litteris fecimus apponi Datum apud Amberle iii kalendas Maii anno domini MCCLXX octavo

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Stephanus miseratione divina Cycestr ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Cum Ricardus Vincentius de Hasting patronus ecclesie beate Margarete de Hasting de iure patronatus dicte ecclesie quod contulit priori et conventui sancte Trinitatis nostre se subposuerit ordinacioni dicto vel laudo per litteras suas in hec verba []embed Super quibus perpendentes dictam ecclesiam sancte Trinitatis de Hasting priorem et canonicos eiusdem loci in temporalibus maximum pati defectum nos divine caritatis intuitu ad eorum subvencionem perpetuam dictam ecclesiam sancte Margarete cum omnibus ad eam spectantibus ordinamus et concedimus salvo tamen nobis et successoribus nostris iure pontificali et archidiaconali prout de eadem ecclesia hactenus de consuetudine est obtentum et observatum proviso etiam quod dicti prior et conventus eandem ecclesiam sancte Margarete in divinis obsequiis per se vel per secularem capellanum honeste deserviant In cuius rei testimonium et ad maiorem huius facti evidenciam sigillum nostrum presentibus litteris fecimus apponi Datum apud Amberle iii kalendas Maii anno domini MCCLXX octavo