Charter Document - 03240036

Charter Document - 03240036


Charter Number: 03240036
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1227
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus has literas inspecturis Thomas Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Noveritis nos cartam bone memorie Iohannis secundi predecessoris nostri inspexisse conceptam in [hec] verba [] Nos autem predictam predecessoris nostri concessionem et confirmationem in hac parte dictis fratribus factam ratam habentes et acceptam eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione duximus corroborandam Confirmamus etiam omnes eis portiones quas habent de decimis abbatis et conventus sancti Edmundi in maneriis suis sicut contineri perpenditur in carta dicti I predecessoris nostri In cuius rei testimonium presentes literas fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Redgrave xvi kalendas Ianuarii anno pontificatus [nostri] primo

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus has literas inspecturis Thomas Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Noveritis nos cartam bone memorie Iohannis secundi predecessoris nostri inspexisse conceptam in [hec] verba []embed Nos autem predictam predecessoris nostri concessionem et confirmationem in hac parte dictis fratribus factam ratam habentes et acceptam eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione duximus corroborandam Confirmamus etiam omnes eis portiones quas habent de decimis abbatis et conventus sancti Edmundi in maneriis suis sicut contineri perpenditur in carta dicti I predecessoris nostri In cuius rei testimonium presentes literas fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Redgrave xvi kalendas Ianuarii anno pontificatus [nostri] primo