Charter Document - 03222368
Charter Number: | 03222368 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1217-1228 Volume 19 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Venerabili in Cristo patri [] dei gratia Sar episcopo O [] Vestra paternitas non ignorat quod dominus papa suis dedit m[ich]i litteris in mandatis ut de omnibus falsariis Angl[ie] diligenter inquiram et quos invenero huius criminis reos esse puniam iuxta constitutionem contra falsarios promulgatam Propter quod vestram paternitatem ex parte sedis apostolice instanter postulo et requiro quatinus dispensationes si quas super pluribus beneficiis optinendis in vestra diocesi sciveritis impetratas illas m[ich]i sine mora Lond faciatis deferri ut mandatum apostolicum exequar sicut videro expedire Valete