Charter Document - 03220368

Charter Document - 03220368


Charter Number: 03220368
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

R divina permissione Sar ecclesie minister humilis viris venerabilibus et dilectis in Cristo filiis domino W decano et capituli Sar salutem gratiam et benedictionem Litteras magistri O nuntii domini pape suscepimus in hec verba [] Suscepimus et alias litteras ab eodem in hac forma [] Cum igitur dictus magister O pro quibusdam domini pape negotiis apud Lond expediendis necesse habeat ut asserit moram ibidem facere nec possit nec velit quod loca remotiora discurreret vobis mandamus quatinus cum capitulum Sar legatos aliquando procuraverit procurationem iuxta formam premissam ei provideatis ipsam nobis ante mediam Quadragesimam que instat transmittentes ut eam simul cum aliis procurationibus a diversis domibus religiosis diocesis nostre ei provisis liberari faciamus Mandatum etiam eiusdem circa dispensationes supradictas diligenter exequamini fines mandati in nullo excedentes Bene valete

Markups

Names Markup:



R divina permissione Sar ecclesie minister humilis viris venerabilibus et dilectis in Cristo filiis domino W decano et capituli Sar salutem gratiam et benedictionem Litteras magistri O nuntii domini pape suscepimus in hec verba []embed Suscepimus et alias litteras ab eodem in hac forma []embed Cum igitur dictus magister O pro quibusdam domini pape negotiis apud Lond expediendis necesse habeat ut asserit moram ibidem facere nec possit nec velit quod loca remotiora discurreret vobis mandamus quatinus cum capitulum Sar legatos aliquando procuraverit procurationem iuxta formam premissam ei provideatis ipsam nobis ante mediam Quadragesimam que instat transmittentes ut eam simul cum aliis procurationibus a diversis domibus religiosis diocesis nostre ei provisis liberari faciamus Mandatum etiam eiusdem circa dispensationes supradictas diligenter exequamini fines mandati in nullo excedentes Bene valete