Charter Document - 03220330

Charter Document - 03220330


Charter Number: 03220330
Cartulary Title: Salisbury 1217-1228 Volume 19
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1227
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino eternam Noveritis quod prior et conventus de Ferling ecclesiam de Boxa iuxta Ferling et ecclesiam de Wiveleford cum pertinenciis que ad eorum pertinebant advocacionem nostre ordinacioni supposuerunt per cartam suam que talis est [] Ut autem hec nostra ordinacio firma et stabilis in perpetuum perseveret tria scripta sub eisdem omnino verbis et tenore eodem quorum unum in ecclesia Sar remanebit aliud penes monachos de Ferling et tercium in domo hospitalis Sar confici fecimus et sigillo nostro et capituli Sar communivimus salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra et successorum nostrorum Actum apud Ferling die veneris proxima ante Nativitatem beate Marie anno ab incarnacione domini MCCXXVII pontificatus nostri anno xi Hiis testibus Stephano archidiacono Wiltsire et magistro Helia de Deram domino Valentino et domino Waltero de Porlech et magistro Roberto de Wittam magistro Galfrido de Mortune et multis aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei permissione Sar ecclesie minister humilis salutem in domino eternam Noveritis quod prior et conventus de Ferling ecclesiam de Boxa iuxta Ferling et ecclesiam de Wiveleford cum pertinenciis que ad eorum pertinebant advocacionem nostre ordinacioni supposuerunt per cartam suam que talis est []embed Ut autem hec nostra ordinacio firma et stabilis in perpetuum perseveret tria scripta sub eisdem omnino verbis et tenore eodem quorum unum in ecclesia Sar remanebit aliud penes monachos de Ferling et tercium in domo hospitalis Sar confici fecimus et sigillo nostro et capituli Sar communivimus salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra et successorum nostrorum Actum apud Ferling die veneris proxima ante Nativitatem beate Marie anno ab incarnacione domini MCCXXVII pontificatus nostri anno xi Hiis testibus Stephano archidiacono Wiltsire et magistro Helia de Deram domino Valentino et domino Waltero de Porlech et magistro Roberto de Wittam magistro Galfrido de Mortune et multis aliis