Charter Document - 03211241

Charter Document - 03211241


Charter Number: 03211241
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1207 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Memoratus Robertus quia ex privilegiis apostolicis eorundem monachorum intellexit quod eis per eadem privilegia in retentione predicte decime feni sufficienter fuerat prospectum eis ulterius super eisdem adversari noluit Set tam ipsam decimam quam dicti prati de Eland communem pasture quam in curia domini regis ab eis evicerat eis libera et spontanea voluntate remisit renuntians in perpetuum omni iuri quod sibi et ecclesie sue in eadem tam decima quam pastura vendicarat Cui sepedictus abbas et conventus in recompensationem pasture dimisse tanquam annuum et perpetuum redditum ecclesie de Lacoc duodecim denarios singulis annis in festo sancti Ciriaci super altare ecclesie eiusdem ex parte abbatis et conventus offerendos concesserunt Et preterea in recompensationem expensarum quas idem R se in lite illa defendendo fecerat sex marcas eidem numeraverunt de quibus conditionem ecclesie sue sive in alia pastura sive in alia quacumque possessione quam ecclesie sue viderit expedire comparanda debuit sicut concessit meliorare Quod ne in posterum alicui venire possit in dubium hoc presenti scripto sigilli nostri appositione munito duximus protestandum Hiis testibus magistro Willelmo de Barden magistro Adam de Tilen[eia] Roberto de Brist magistro Willelmo de Biauton Willelmo de Bosch Iohanne de Walth[am] Vincentio de Norwic et multis aliis