Charter Document - 03210241

Charter Document - 03210241


Charter Number: 03210241
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herb[ertus] dei gratia Sar episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos scriptum venerabilis patris nostri in Cristo S Cant[uariensis] archiepiscopi totius Anglie primatis et sancte Romane ecclesie cardinalis in hiis verbis inspexisse [] Nos vero prenominatam compositionem sicut rationabiliter et canonice coram predicto venerabili patre nostro S Cant[uariensi] archiepiscopo facta est ratam habentes et gratam eam presentium auctoritatis munimine duximus confirmandam Dat apud Melkesh[am] per manum Willelmi de Winton x kl Maii pontificatus nostri anno xx Hiis testibus magistro Thoma de Disc Ricardo capellano Gaufr[ido] de Ivelc Hugone de Templo canonicis Sar magistro Marc[iano] de Wilton Iohanne de Sancto Pancratio et multis aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herb[ertus] dei gratia Sar episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos scriptum venerabilis patris nostri in Cristo S Cant[uariensis] archiepiscopi totius Anglie primatis et sancte Romane ecclesie cardinalis in hiis verbis inspexisse []embed Nos vero prenominatam compositionem sicut rationabiliter et canonice coram predicto venerabili patre nostro S Cant[uariensi] archiepiscopo facta est ratam habentes et gratam eam presentium auctoritatis munimine duximus confirmandam Dat apud Melkesh[am] per manum Willelmi de Winton x kl Maii pontificatus nostri anno xx Hiis testibus magistro Thoma de Disc Ricardo capellano Gaufr[ido] de Ivelc Hugone de Templo canonicis Sar magistro Marc[iano] de Wilton Iohanne de Sancto Pancratio et multis aliis